BCCCAP00000000000000000000761
118 SECTIO II: DE JURE PARTICULAR! manserit, quo cavetur ne constitutiones provinciales condantur, attamen praesenti aetate non semper observatur. Sciendum est enim quod, imperante commissione ReguJarium in Gallia, con:. gregata sunt comitia nationalia fratrum Ordinis Parisiis die 7 maii an. 1771, et post multas disceptationes, ut votis Jaudatae commissionis obsecundaretur, redacta et approbata sunt statuta peculiaria « ad clariorem intelligentiam ac magis uniformem -0bservantiam constitutionum », quae Pius VI brevi Pastoris aeterni (28 aug. 1776) rata habuit et confirmavit (1). Textum horum statutorum unquam typis editus est et usque adhuc unum tantummodo exemplar manuscriptum innotuit, quare non absque fundamento aliqui opinantur numquam statuta illa in usum redacta esse (2). Accedunt etiam ordinationes auctoritate ministri generalis Pauli a Colindres factae atque a Pio VI approbatae pro colle– giis missionum et domibus recessuum alicubi hoc tempore sta– tutis (3). Siquidem dictus minister generaJis huiusmodi ordina– tiones edidit pro conventu Sanlúcar de Barrameda, provinciae Eaeticae (2 febr. 1764), pro conventu Mon6var, provinciae Va– lentiae (7 maii 1764) et pro conventu Toro, provinciae Castellae (19 nov. 1765), omnesque has ordinationes Summus Pontifex litteris Ad Pastorale fastigiiim (6 sept. 1770) con.firmavit(4). Recentiore tempore, anno scil. 1819, statuta peculiaria condita sunt pro incolis cuiusdam domus solitudinis in provincia Nea– politana instauratae (5). III DE ORDINATIONIBUS CAPITULORUM GENERALIUM 109. Norma ordinationes generales condendi. - 110. Ordinationes in capitulo generali an. 1847 conditae. - 111. Ordinationes generales capituli an..1884 celebrati. - 112. Codijicatio omnium ordinationum. (1) Cf. BC, t. IX, p. 119. Vide snpra, p. 12-13. (2) Cf. IRÉNÉE D'AULON, Histoire des Fi·. Min. Capncins de l'ancienne pro- vince cZ' Ll.qnítaine. I'tfriode revoiiitionnaii•e, p. 76 sq., Rorue, 1906. (3) Vide supra, p. 32. (4) Cf. BC, t. IX, p. 18-37. (5) Cf. Direttorio della famiglia del Real eremo, o sía 1·itiro de' Oappiiccfoi di Capodinionte, Napoli, 1819.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz