BCCCAP00000000000000000000761

116 SECTIO II: DE JURE PARTICULAR! revisione constitutionum Ordinis negotium » (1). Mox igitur commissio eligitur, cuius erat e animadversiones vocalium col– ligere, ordinare et revisere » (2). Nunc autem negotium prospere procedebat. Ineunte auno 1909, mense februario, opus suum commissio complevit (3). Et Pins X litteris apostolicis Vioarium Pastoris aeterni (8 sept. 1909) constitutiones tum latino tum italicio sermone perscriptas « cum omnil,us et singnlis quae continen~ » in perpetuum approbavit ,et confirmavit (4). Qnam quidem nactus occasionem minister generalis Pacificus a Seggiano diffuso eloquio disseruit de earumdem constitutionum momento et observantia (5). Paulo post Venantius a Lisle-en-Rigault monumenta traditionis eccle– siasticae et franciscanae collegit ad textum et doctrinam in eisdem ,constitutionibus contentam magis il1ustrandam (6). 106. - Decennio nondum elapso ab hac pontificia constitu– tionum approbatione, denuo illas recognoscere et emendare necesse fuit. Siquidem quia leges ecclesiasticae novo quodam ordine digestae erant, et in festo Pentecostes an. 1917 Codex Jittris .Oanonici promulgatus est, S. Oongregatio Religiosorum omnibus Regularibus iniunxit (26 iun. 1918), ut unusquisque suam legis– lationem particularem legi universali nuper promulgatae apta– ret (7). Et sane mox selecti patres negotium aggrediuntur ita ut -capitulo generali mense maio an. 1920 congregato schema iam elaboratum proponeretur; in quo quidem capitulo specialis com– missio eligitur, quae prima vice mense februario insequentis .anni congregatur atque ita alacriter laborem inceptum prose– cuta est, ut opportune exemplar typis impressum vocalibus praecedentis ca,pituli mitteretm, quod eorum animadversio– nibns auctum et emendatum die 22 decembris an. 1922 defi– nite a commissione approbatum est. Transacto autem anno, nempe die 17 decembris an. 1923, S. Oongregationi proponitur approbandum, tametsi ob varias causas biennio apud ipsam (1) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 178. (2) Cf. ibiil. , p. 183 sq. (3) Cf. AOC, 1909, t. XXV, p. 113 sq. (4) Cf. ibid., p. 313-314. (5) Cf. AOC, 1910, t. XXVI, p. 6-28. (6) Monumenta ad constitittiones Oi·dinis Fr. Min. Cap1tccinor1tm pei·tinBntia 1 Ro– mae, 1916. (7) Cf. AOC, 1917, t. XXXIII, p. 133-135; 1918, t. XXXIV, p. 151.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz