BCCCAP00000000000000000000761

DE CONSTITUTIONIBUS ORDINlS 115 Interim vero aliqui religiosi sodales, qui recognitioni vel saltem mutationibus inserendis erant contrarii, in Urbe ·adla– borare non cessabant; guare, contra spem omnium, die 27 au– gusti an. 1898 minister generalis Bernardus ab Andermatt cer– tior factos est, quod S. Oongregatio opportunum non iudicaverat constitutiones a novissimo capitulo generali revisas et emendatas sua auctoritate confirmare ; praeterea ordinabat ut de:finitorium generale aliam commissionem sex pattum « e sapientiorihus et prudentioribus Ordinis selectis » coinpositam nominaret a Sede apostolica approbandam, cuius esset una cum definitorio aliud schema elaborare indicio futuri capituli generalis examinandum, necnon pro definitiva approbatione Sedi apostolicae subiicien– dum ·; sodales autem novae commissionis abstinere se debebant. « a qualicumque immutatione eorum, quae quoad facultates pro– curatoris generalis in casibus absentiae a Roma ministri gene– ralis ... sancita fuere» (1). Ita facturo est. De labore autem pemcto et suffmgatoril.ms capituli generalis an. 1908 oblato aiebat minister generalis Ber– nardos ab Andermatt : « In hoc schemate fere omnia quae in vigentibus constitutionibus inveniuntur, servata fuere; omnia, quae stante recentiori legislatione servari poterant. Fqrma utique· nova est, omnino nova, ast talis qualis hodie a S. Oongrega– tione in approbandis constitutionibus postulatur; secundum hanc praxin etenim e constitutionibus tollenda sunt ea, quae magis ad ascesim pertinent. Si opus confectum hanc ob formam non admittatur, iterum revideatur; sed timeo ne et talis revisio• a S. Oongregatione non approbetur » (2). 105. - Res uimis protracta erat, et uecessa,rium omnibus. videbatur quam primum illam absolvere. Feliciter ant_e electiones, capitulares an. 1908 cardinalis Ordinis Protector quasdam pro– mulgavit normas Summi Ponti:ficis, « quibus ... et facilior, pla– nior efficaciorque sit constitutionum revisio », quae omnino « in praesenti capitulo vel auctoritate eiusdem » facienda erat (3). Imo idem Summus Pontifex « ob singularem dilectionem qua. Ordinem nostrum prosequitur, Sibi specialiter reservavit de· (1) Cf. AOC, 1897, t. XIII, p. 350-360. (2) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 167 eq, ; HILARIN F:mLDER, General itnd Erzbi– Bohof, p. 253 eq, (3) Hae normas editas sunt in AOC, 1908, t. XXIV, p. 170-172; 1909, t. XXV,. p. 113-115.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz