BCCCAP00000000000000000000761

90 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE 30 martii an. 1928 coeuobia in hac natione sita distrahuntur et in novam provinciam Brixinensem coalescunt (1). 82. - Generalium comitiorum suffragatoribus an. 1884 so– dales hispanici supplicem porrexerunt libellum ad petendam coniunctionem cum supremo Ordinis moderatore; quae reapse die 4 februarii insequentis anni 1885 obtinetur, quum, abrogato commissariatu apostolico, erigitur provinciae Hispaniae (2). Sub– crescente autem coenobiorum et fratrum numero, die 18 decem– bris an. 1889 ex hac unica provincia aliae tres exsurgunt, scilicet . Aragoniae (quae territorium provinciarum Catalaitniae et N<t· v<trrae quoque complectebatur), Castellae, et Toleti (quae veteres provincias Baeticam et Valentinam comprehendebat) (3). Postmo– dum ad antiquam divisionem et denominationem pervenitur, nam .die 21 novembris an. 1898 provincia Toletana dispescitur in Baeticam et Valentinam, (4) ; et biennio post, scilicet die 31 maii an 1900, provincia Aragoniae in duas, Oatalaitniae nempe et Navarro-Aragoniae dividitur (5). Est etiam animadvertendnm quod quum an. l 889 provincia Hispaniae divisa est, creatur quoque distri ctus Nullius Matritensis ministro generali imme– diate subiectus ; qui quidem districtus missionibus transmarinis consuleret; ver11mtamen die 7 augusti an. 1907 abrogatur, coe– nobiis Matriti et oppidi vulgo El Pardo provinciae Oastellae acl– ditis et collegio oppido vulgo Lecároz provinciae Navarro-Can– tabriae adiecto, quae deinceps hodiernum nomen provinciae Na– varro-Cantabriae-Aragoniae snscepit (6). Singulae hispanicae pro– vinciae monasticae custodias quoque provinciales in America moderantur (7). Porro saeviente subversione civili et religiosa, ab an. 1931 (quae mox an. 1936-1939 tot crude1ia excidia ac Iu– gendas ruinas disseminavit) provinciarum Baeticae et OasteUae moderatores a1iquas domus in Lusitania aedificarunt, quae ab anno 1939 ad generalem Lusitaniae commissariatum ·consti– tuendum coalescunt (8). (1) AOC, 1928, t. XIVL, p. 134-137. (2) AOC, 1884-85, t. I, p. 111-ll7. (3) AOC, 1890, t. VI, p. 11. (4) AOC, 1898, t. XIV, p. 360. (5) AOC, 1900, t. XVI, p. 170, (6) AOC, 1907, t.. XXIII, p. 264. (7) Vide injra, p. 152. (8) AOC, 1939, t. LV, p. 70.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz