BCCCAP00000000000000000000761

DE VARIA .PROVINCIARUM VICISSITUDINE (1884-1940) 89 super decreto die 20 aprilis an. 1886 lato abrogantú.r tres custo– diae, quas iampridem ab an. 1734 complectebatur provincia Lucaniae (1); quum autem 'l!'.aec provincia quinquagenarium so– dalinm numerum a recentióiíhus constitutionibus 1·equisitum non attigerit, die 26 aµgusti an. 1938 in commissarjatum provin– cialem redigitur (2). Itero provincia Fodiensis, seu Sancti An– geli, an. 1892 redacta ·est in commissariatum ; sed paulo post, viribus renovatis, die 21 martii an. 1903 ad dignitatem provin– ciae evehitur. In Sardinia Ordinum religiosorum abrogatio peiora consecuta est detrimenta: utraque provincia, Oalaritana vide- ·licet et Turritana, in ruinam labitur; quamvis commissariatus utraque esset declarata (3), vim obtinere non poterant, quam ob rem an. 1911 unicus ex eis commissariatus Sardiniae constituitur, qui demum an. 1930 provinciae Roritanae aggregatur et subii– citur (4). E contrario, aliae provinciae, vi ac prístino vigore restitutis, tum in Italia tum apud exteros operositatem pro:ficuam profe– runt, quas omnes hic memorare non expedit, quia eandem pro– vinciae dignitatem habent iisdemque suis quaeque :finibus geo– graphicis continentur; cetera ailtem magis ad particularem q11am ad generalem historiam spectare videntur. Aliqua tamen de his quoque hrnuenda sunt. Procedente tempore, custodia Lucensis in eum prosperitatis statum devenerat, ut mense iunio an. 1884 · ad dignitatem provinciae eveheretur (5) ; die autem 15 februarii insequentis anni 1885 abrogatae sunt quatuor custodiae, in guas provincia Bononiensis ab an. 1776 divisa erat (6). Provincia Sty– riae die 30 decembris an. 1921 abrogata, tria coenobia, scil. Go– ritiae, S. Orucis et Fluminis, a commissario generali reguntur, quae tamen die 18 maii an. 1923 provinciae Ye11etariurn aggre– gata sunt (7). Demum ob mutatas civiles conditiones, una pro– vinciae Tirolis pars intra :fines Italiae mansemt, quamobrem die (1) AOC, 1886, t. II, p. lH. (2) AOC, 1938, t. LIV, p. 200. (3) AOC, 1896, t. XII, p. 173. (4) AOC, 1930, t. XLVI, p. 137. (5) AOC, 1884-85, t. I, p. 75 sq. (6) AOC, 1884-85, t. I, p. 119 sq. (7) AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 45.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz