BCCCAP00000000000000000000761

88 SECTIO I : DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE natura hoc loco nobis disserendum non est (1 ). Neque histo– riam singularum provfociarum attingere cupimus, sed vix va– riatioues earum referre intendimus circa limites, quae saepenu– mero nominum mutationes secum ferunt. Documenta autem omnia in Analecta Ordinis relata sunt, quare satis est vix illa innuere; reliqua vero quae historiographiam spectant peculiari capite tractantur (2). 81. - Generatim ltaliae provinciae monasticae a publica na– tionis potestate molestiam passae non sunt ; verum quidem est quod an. 1908 de quadam imminenti Ordinum religiosorum abro– gatione rumor ferebatur, sed malum ornen feliciter in irritum cecidit (3). Deinde tempore quo in Europa dimicabatur (1914-1918) sodales italici suam quoque contulerunt operam; at bello com– posito, publici Jl!.agistratus, tot bene:ficiorum immemores, leges :fiscales valde onerosas adversus instituta religiosa parabant (4); quae tamen neque hac vice in usum deductae sunt. Itaque toto hoc temporis spatio monasticae provinciae vires suas impendere libere possunt ad ruinas saeculi XIX reparan– das ; post abrogationem enim an. 1866 decretam ad extrema fere adductae erant pericula et nonnisi lente et difficile, ob sodales coacte dispersos et coenobiorum abalienationem, restaurantur, immo aliquae earum pristinnm splendorem non amplius obti– nuerunt (5). In CaJabria seiunctim :florebant olim provinciae Rheginensis et Oonsentina ; sed postea decrescente sodalium numero, die 3 iuJii an. 1909 unicam effecerunt Oalabriae provinciam; quae postmodum, scilicet die 13 iulii an. 1914, denuo dispescitur in duos hodiernos commissariatus Rheginensem et Oonsentinwin. Ob eandem causam, nimirum ob fratrum parvum numerum, anno i908 veteres provinciae Bariensis et Hydruntina in unam Ba~ riensem,-Hydruntinam provinciam appellatam coalescunt, quae die 9 aprilis an, 1926 pristinum Apuliae nomen accepit (6). In- (1) Cf. infm, p. 148. (2) Cf. infra, p. 342 sq. (3) Cf. AOC, 1908, t. XXIV, p. 165, 169. (4) Cfr. AOC, 1920, t. XXXVI, p. 173. (5) Copiosae ntilesqne notitiae ad statnm provinciarnm dignoscendum refe• :runtur in lauda.to opere HILARINI FELDER, General und Erzbisohof, passim. (6) AOC, 1926, t. XLII, pag. 141.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz