BCCCAP00000000000000000000761
86 SECTIO I : DE INTERNA. ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE Nemo autem exinde censeat nullas vel leves intercessisse di:fficultates superandas, nam bellum europaeum varias induxit mutationes civiles et geographicas, quare Ordinis moderatores novas quoque partes seu circumscriptiones in monasticis provin– ciis inducere debuerunt. In Gallia, quamquam iniqua persecu– tionis lex non abrogatur, religiosi Ordinis maiore libertate gau– dent; in Germania vero, propter instauratum an. 1933 nationa– Jismi regimen, tum Ecclesia tum Ordines religiosi in sua actione et libertate valde coarctantur; idem accidit in Hispania, an. 1931 potestate regis abrogata, vexationes et iniurias sodales religiosi sustinent, quae saeviente bello civili (1936-1939) atroces attule– runt caedes et sacrilegas templorum vastationes (1). Non deerant tamen solatii ac consolationis rationes praeter augescentem in dies religiosorum sodalium numerum. .Anno si– quidem 1926 solemniter celebratur ubique septima ab obitu Seraphici Patris Francisci commemoratio saecularis, et biennio post, scil. an. 1928, ítem quartum iam expletum saeculum ab Ordine Fr. Minorum Oapuccinorum condito laetanti animo so– lemniter agitur; praeterea an. 1934 Pius XI Lauretana,m Basi– Iicam Ordini nostro concredidit custorliendam ; insuper multi ex Ordine alumni ad dignit~tes ecclesiasticas evehuntur; demum progressu temporis per apostolicae Sedis auctoritatem beatorum honores decreti sunt Apollinari a Posa~ (an. 1926), Francisco a Camporosso (an. 1929) et Ignatio a Lac.oni (an. 1940), necnon Oonrado a Parzham, qui an. 1930 inter beatos caelites recen– situs est et an. 1934 sanctorum catalogo adscribitur. Juris canonici codice promulgato, reficiendum quoque erat ius particulare ut illi accommodaretur ad religiosam disciplinam efficacins tuendam. Et re quidem vera identidem recognitae sunt atque promulgatae Oonstitutiones (aprob. 1925, ed. 1926), Ordinationes capitulorum generalium (an. 1928), Statutitm pro missionibus (an. 1929, et 1938); Modus procedendi (an. 1941) et Oaeremoniale Romano Seraphicum (an. 1944); insuper aliquate– nus reformantur Kalendarium, Brev·iarmn et Missale. Ad studia qnod spectat dicendum est quod hisce ultimis tem- rnm. At qnoniam an. 1937 oustodiae provinciales oonstitutae sunt, quae prins ínter missione8 latiore sensn reoensebantnr, ideo nnmerns missionariorum an. 1940 deminutns apparet. (1) Cf. AOC, 1938, t. LlV, p. 106-108.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz