BCCCAP00000000000000000000761
84 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE S. Laurentio Brundusino nuncupati molitione rite ac sollemniter Ltctus est, sed iam biennio antea mense octobri an. 1908 ad S. Fidelis aedes prope SS. Quatuor Ooronatorum templum an– num accademicum ipsemet generalis minister inauguraverat; ceterum suorum praedecessorum vestigia premens, exteras quo– que missiones fovit et ampliavit, quem in finem ut ederetur commentarium periodicum Il Massafo inscriptum curavit; de– mum suas impendit vires in tertio Ordine franciscali moderando atque amplificando (1). .Expleto sui regiminis munere, Paci:ficus a Seggiano nova co– mitia generalia indixit, in quibus, diebus 18-23 maii an. 1914 celebratis, Venantius a Lisle-en-Rigault supremus Ordinis mo– derator eligitur (2); paulo vero post, neuipe die 1 augusti idem Pacificus Albingauni (Albenga) episcopus a Pio X elig·itur, ad quam tamen ecclesiam non accessit, nam paucis diebus postquam poutificalia insignia susceperat (13 sept.) repentino morbo cor– reptus rnoritur (22 oct.); antea vero praeclarissimi tres alii praesules, Ordinis decus atque ornamentum, immo Ecclesiae sanctae :fidelissimi servitores, ad superos evolaverant, scilicet: J osepbus Oalasanctius Vives y Tutó a Llevaneras, S. R. E. car– dinalis et Ordinis olim definitor generalis (t 7 sept. 1913); alter vero fuit Pius Armandus Sabadel a Langonio, archiepiscopus tit. Oodnthi (t 4 mai 1914), de quibus Pius X baec protnlit verba: « Hic fuerunt duo candelabra, qui doctrinae eminentia et sanctitate vitae non modo Ordinem sed et Ecclesiam illustra– runt » (3); tertius denique Franciscus Simón y Ródenas, missiona– rius et S. Marthae episcopus (t 22 aug. 1914), magnae sanctitatis vir, cuius ínter beatos et sac>ictos caelites referendi causa iam in– choata est. 78. - Porro mense augusto an. 1914, vix duobus mensibus elapsis ab electione ministri generalis Venantii a Lisle-en-Ri– gault, Europa :flagrare coepit bello, quod mox universum prope mundum subvertit et nonnisi mense novembri an. 1918 compo– situm est. In his igitur di:fficillimis rerum adiunctis vita et actio Ordinis languescere visa est; etenim 3.082 plus minus circiter (1) Cf. AOC, 1910, t. XXVI, p. 110-112; 1913, t. XXIX, p. 330-340; 1910, t. XXVI, p. 294-304. (2) Cf. AOC, 1914, t. XXX, p. 167-182. (3) Cf. AOC, 1914, t. XXX, p. 179.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz