BCCCAP00000000000000000000761
AB _ELECTIONE BERNARDI AB ANDERMATT AD ANN.UM ·1-)40 .81 baec aliaque graviora et urgentiora negotia in curia. perfecit, provincias perlustrare tum intra tum extra Italiam adgressus est; qua quidem inspectione in exs~quenda maiorem sui regi– minis partem impendit optimosqúe restitutae disciplinae reli• giosae fructus collegit; fratres alloquebatur singulos, de poti.o– ribus necessitatíbus sciscitabatur, deque opportunis ac salutari– bus -remediis consulto deliberabat; mox statuta conde-bat, quae monumentum exstant suae prudentiae et providae sapientiae. Hoc temporis spatio Ordo latius ampli:ficatus est, siqnidem an. 1885 numerabantur 46 provinciae, quas 7.896 religio~i sodales incolebant, et die 1 ianuarii an. _1908 eorundem numerus ad 10.083 exscreverat; coenobia vero 731 recensebantur; provinciae autem et commissariatus 57 (1). Maxime autem minister generalis in religiosae vi::¡ae negli– g·entiis corrigendis pravisque aliquorum coenobiorum vel pro– vinciarum consuetudinibus extirpandis invigilabat, quas iniqua civilis abrogationis et dispersionis lex passim induxerat sive quoad paupertatem et pecuniae usum sive quoad vitae simpli– citatem et nimiam cum ·personis saecularibus familiaritatem; nullis enim parcebat laboribus ut disciplina regularis ubique :floreret. In id spectant sapientes Ordinationes in capitulo gene– rali an. 1884 digestae, quae rectam vitae rationem, Ordinem illo moderante, constituunt; huc ·accedit pariter Constitutionum nova recognitio, in qua assidue adlaboravit, quamquam illam perficere non valuit; pariter huc spectat Statutimi pro missio– nibus prius ad experimentum (an. 1887) et postea definite a Sede apostolica approbatum (an. 1892); item seraphici K,xlendarii, Brevia1·ii, Missalis et Martyrologii recognitio ac reformatio ad quotidianas preces liturgicas reverentius ac devotius exsolven– das; item editio Gaeremonialis ad usum Ordinis confecti: tan– dem publicae litterae circulares de observantia regulari, die 17 septembris an. 1901 datae, in eundem finem tendunt (2). Porro huius religiosae vitae tructus, quam minister generalis totis viribus fovebat, fuere servi Dei Josephus M. a Panormo (t 1886), Innocentius a Berzo (t 1890), Oonradus a Parzham (t 1894), J oa– chimus a Oanicatti (t 1904), Antonius M. a Lavaur ( t 1907); (1) Cf. StatiBtica diferentialis stat1is personalisp1·ovinoiarum ab an.. 1885 ad 1908, in AOC, 1908, t. XXIV, p. 108 sq. (2) Cf. AOC, 1901, t. XVII, p. 269-279. e. - Hiatoria genera!ia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz