BCCCAP00000000000000000000761
·so SECTIO I: DE INTERNA .ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE incitatur, haud minor fiet; immo, veluti militantis Ecclesiae ro– busta et invicta cohors, novis contra vitium et errores, quibus societas praegravatur et conficitur, decorabitur trinmphis et opi– mis laetabitur spoliis, animabus scilicet Obristo Redemptori, in salutem aeternam offerendis » (1). Et reapse spatio viginti quatuor annorum eximia prudentia --et sagacitate, ardenti zelo et studio supremus moderator opera– tus est ut « magis ac magis universus Ordo ante Deum homi– nesque relevatus, uberrimo et salutífero fructu decorus evaderet .atque nobiJit.atus » (2). Porro ita fideliter et efficaciter suum obi– vit munns ut, daodecim sni regiminis annis elapsis, die 8 maii an. 1896 unanimi fere su:ffragatorum consensu per alios duode– cim annos in munere fuerit confirmatus (3). 76. -- Numquam volventibus saeculis quispiam e supremis Ordinis moderatoribus cum sui historia Ordinis ita apte cobaesit ut Bernardns ab Andermatt diuturno viginti quatuor annorum regimine, quo orones eventns tum prosperi tum adversi, eius actione perspecta, melius aestimantur. Re quidem vera, si non omnia quae initio sui regiminis sibi praestituerat obtinuit, multa nihilominus eaque egregia assecu:tus est. Sane prima eius cura in curia generali recto ordine interno constit11enda et disponenda versata est: necesse enim erat ido– neam sedem praeparare, quum celeberrimum Urbanum Imma– cnlatae Oonceptionis coenobium iniqua lege civili iam fuisset .abl'Ogatum, a quo postea (an. 1890) discedere coactus est; ve– r umtamen nonnisi an. 1897 novam domum ad S. Laurentii Brun– dusini aedificare potuit (4). Itero postulationis causarum officium mox in novum ordinem restituere atque adducere debuit, nam -qnum multo antea illud provinciae Romanae alumni exercerent, pa,ulatim a suprema Ordinis potestate forme seiunctum iacebat, guare tristis et non digna consequebatur confusio; insuper mis– siones apud ethnicos populos supremo Ordinis capiti subiecit, .apostolicum Hispaniae commissariatum abrogavit, generalium capitulorum ordinationes recognovit, periodicum commentarium menstruum .A.nalecta Ordinis inscriptum edendum curavit, Vix (1) AOC, 1884-85, t, I, p. 22 sq. (2) Cf, ibid,, p. 21. (3) Cf. AOC, 1896, t. XII, p. 168-186; HlLARÍN FELDER, op. cit., p. 239 sq. (4) Cf. AOC, 1897, t. XIII, p. 264 _sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz