BCCCAP00000000000000000000761
78 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE 74. - Ex his qnae snperioribus capitibus de continuis vexa– tionibus iteratisque suppressionibus et oppressionibus obiter dicta sunt, facile quis perspectas habebit miseras Ordinis con– ditiones, quum Aegidius a Oortona an. 1884 munus suum di– misit. Abrogatis enim provinciis, religiosi sodales extra claustra hac illac vagari coguntur; his in rerum adiunctis tum disciplinae regularis tum religiosae vitae communis ratio impedita iacebat; neque de iuventute rite instituenda sermo esse poterat, quando– quidem neque novitiatus neque studiorum domus praesto erant r actio quoque apostolica decreverat atque ob religiosorum parvum numerum missiones apud infideles populos languebant. Jure igi– tur, uti videtur, laudatus minister generalis Aegidius a Oortona litteris circularibus die 14 decembris an. 1883 datis, quibus pro– xima indiceret comitia generalia, de huiusmodi calamitate con - querebatur sic scribens: « Universus sane Ordo noster ante Deum hominesque relevandus est » (1). Sed illico addendum est quod ingens restaurationis opus in iisdem generalibus comitiis an. 1884 celebratis mox alacriter praelati adgrediuntur et, Deo propitio, felicissimum exitum sor– tití sunt, qui ad hos usque dies prospere per:ficitur, ita ut hisce– extremis quinquaginta annis Ordo ad floridam redierit aetatem pristinis temporibus aureis haud absimilem, tametsi hodiernis exigentiis et postulatis accommodatam. Etenim iuvenu~n reli– giosornm institutio tum spiritualis tum litteraria in novitiatus et studiorum domibus omni cum contentione fovetur; disciplina vero monastica et vita communis, ubi opus erat, restauratae sunt, et conditis novis peculiaribus statutis vel constitutionibus ad hodiernas temporum exigentias exactis et iuris communis postulatibus conformatis, efficaciter adiuvantur; studia domestica, professoribus in publicis athenaeis omne genus doctrinae et eru-– ditionis supellectili instructis, excoluntur et perfi.ciuntur ; multa insuper sodales religiosi operantur ad ecclesiasticas disciplinas am– pli:ficandas tum libris editis tum altiorum •studiorum institutis in fratrum utilitatem instauratis; apostolatus quoque inter :fideles populos magnum suscipit incrementum et renovatur; missiones autem apud ethnicos et paganos populos maxime fl.orent; deni– qU:e fratrum numerus in dies augetur et in monasticis provin- (1) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz