BCCCAP00000000000000000000761
76 8ECTIO I: DE INTERNA .ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE immittendi. Porro, commissione supremi Ordinis moderatoris. munitus (20 iul. 1870), antequam ad sedem sibi concreditam pro:ficisceretur, cognitum habuit in Anglia Dominicum (Cocchia) a Cesinale, quem cum duobus aliis sociis secum duxit, omnesque ut missionarii sedulo et impegre adlaboraverunt in vinea Do– mini usque ad annum· 1873, quum episcopus Persico ad aliam sedem sibi designatam perrexit (1). 73. - Attamen vera ac de:finita Ordinis instauratio in Ame-· rica septentrionali facta est, saltem initio, ab Ordini ipsi extra– neis. Et hoc quidem pacto. Auno 1856 duo sacerdotes hel vetici, scilicet Gregorius Haas (postea P. Frasciscus a Metzerlen) et Joannes Frey (postea P. Bonaventura ab Herdern) desiderio Fratres Capuccinos instaurandi et propagandi per Foederatas Americae Oivitates profecti sunt (2). Insequente autem anuo 1857 aliqnos alumnos proviuciae Helvetiae hi duo sacerdotes illuc adsciverunt; atque rogaute Antonio M. a Fribnrgo, die 5 sep– tembris an. 1858, conceditur facultas aedifi.candi primum conveu– tum regnlarem in America septentrionali, $Cilicet in dioecesi vulgo Milwaukee, una cum domo novitiatus, quamvis ibi de:fi-– ceret numerus religiosormn a decretis pouti:ficiis requisitus, in eoque duo praefati sacerdotes helvetici religiosum babitum ca-• puccinum indueruut. Internis atque externis deinde difficulta– tibus minime refragantibus, novae fabricae multiplicantur, quae anno 1860 simul commissariatum generalem constituunt; auno autem 1875 custodia, tandem die 7 augusti an. 1882 provincia sui inris declaratur. Sicque provincia Oalvariensi,q initia sua . sumpsit (3). Praeterea cum in Germanía persecutio religiosa, quae vulgato nomine Kulturkampf appellatur, ruinam cuilibet religioso Ordiui minaretur, superiores provinciae Bavariae in America septen– trionali refugium aliquod quaerebant; qnapropter an. 1873 illuc , áliquos sodales miserunt, qui auno insequente 1874 domum eri– gunt in civitate Pittsburgh, quae germen fuit provinciae Penn - (1) Cf. AOC, 1901, t. XVII, p. 91 sq. (2) Cf. G. STAFFELBACH, Schweillier ale Glaubensboten una Kulturtrliger in No,·d- • 111nerica, Schüpfheim, 1940. (3) Cf. BC, t. X, p. 369, 541; Relatio de solemnitatibus iubilaei in provincia Cal- – variensi, in AOC, 1932, t. XLVIII, _p. 250 sq.; CELESTIN N. BITTLlt, O.F.M.CAP.,. Á Romance of Lady Poverty. The History of the Provitice of St. Joseph of the Capuohin Order in the United State,, Milwaukee, 1933.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz