BCCCAP00000000000000000000761

74 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE sunt, in Americam confugerunt, non solum ut apostolatum re– sumerent, sed etiam ut domus religiosas et, labentibus annis, novas provincias erigerent. Etenim aliqui sodales provinciae Oatalauniae, desiderío flagrantes proprium institutum servandi, immo et illud propagandi, pervenerunt ad rempublicam Gua– temalae mense martio anni 1852, qui inibi statim sedem sta– bilem posuere, vitam et disciplinam regularem ineundo, in ci– vitate Belén de La Antigua; quae quidem prima domus con– :firmatur an. 1854 sub directa ministri generalis iurisdictione, tametsi ad quinquennium visitationi et correctioni archiepiscopi subiecta manserit; in eaque admitti quoque poterant novitii (1). Rae in ~ede commorati sunt aliqui eorum qui postea in Rispa– niam reduces provincias instauraturi erant, uti Stephanus ab Adoain, et germani fratres Josephus Oalasanctius et Joachi– mus a Llevaneras (2). Attamen anno 1876 e republica vi eiiciuntur 19 sodales qui commissariatum g-eneralem constituebant. Feliciter iam antea pius praeses reipublicae Aequatoris petierat quatuor religiosos Oapuccinos hispanos, quos de:finitorium generale illuc die 7 men– sis maii an. 1875 ablegavit; immo insequente anno, die 12 men– sis maii, aperitur novitiatus in civitate Jbarra. Itaque qui in statibns Guatemala et S. Salvatore morabantur Aequatorem confugere poterant, omnesque simul communem vitam habent et commissariatnm generalero constituunt (3). Per aliam quoque viam fratres instaurare coeperunt vitam regularem, nam rogante praefecto missionum reipublicae Obi– lensis, S. Oongregatio de Propaganda Fide die 11 iulii an. 1852 indulsit ut in urbe capite S. Jacobi (Santiago) erigeretur con– ventus-novitiatus sub iurisdictione tamen praefatae Oongrega– tionis pro recipiendiR et instruendis candidatis ad Ordinem, qui postmodum ad missiones tam apud christianos quam apud in– colas paganos clestinarentur; iisdemqne susperioribus facultas (1) Cf. BC, t. X, .. p. 304-306. (2) Cf. IGNACIO DE CAMBRILS, 0.F.M.CAP., C1•onicón de la niisión de los Pa• dres Capnohinos en Centro .A1né1·ica, Baroelona-, 1888; GUMERSINDO DE EST:t!:LLA, 0.1''.M,CAP., Historia y empresas apost6lioas del siervo de Dios P. Esteban de .Adoain, p. 234 sq., 302 sq., Pamplona, 1944-. (3) Cf. BC, t. X, p. 391; Re(azione intorno al govemo del P. Egidio da Cortona, _ p. 18, 21, 22, Milano, 1884; AOC, 1913, t. XXIX, p. 345 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz