BCCCAP00000000000000000000761

72 SECTIO ¡: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE ditionibus conspicuorum, ad extremum quasi venerat perse– cutionibus lacessita ; sed feliciter duo illustres sodales opus illius restaurationis unus post alium aggressuri erant. P. Daniel Fran– oiscus O'Donovan, tempore perturbationis gallicae Parisiis com– morari elegit ibique mutata veste damnatos et proscriptos su– stentahat, et coram illis clam in absconditis receptis sacra fa– ciebat. .At ipse quoque idcirco ad supplicium ductus est et iam– iam in eo erat ut caput in patíbulo sibi amputaretur, cum con– festim, interveniente quodam benevolo hiberno viro, liberatur. Paulo post in patriam Hiberniam revertitur (1). .Anno autem 1816 ofticium ministri provincialis suscepit atque ad restauran– dam provinciam utilissimum ei visum est iuvenes candidatos ad exteras provincias mittere, ut ibi rite ad spiritum Ordinis infor– mati et conformati, in patriam deinde revertentes ad ipsum Ordinem ampliandum utiliores evasissent. Quam ob rem ad Provincias Romae, Tusciae, et Baeticae missi sunt; immo die 20 decembris an. 1825 decreto de:finitorii generalis coenobium Tusculi deputatur domus novitiatus pro fratribus hibernis (2). Eandem rationem institutionis et restaurationis prosecutus est eius in munere snccessor, celeberrimus scilicet Theobaldus Mathew, qui spatio fere viginti quinque annorum (1828-1851} fratres hibernos moderatus est. Hunc die 1 augusti an. 1841 ob specialia Hiberniae ·adiuncta, Gregorius XVI, referente secre– tario S. Oongregationis de Prop. Fide et audito ministro Ordi– nis generali, ad bonnm fratrum ef:ficacius tuendurri, « constituit ac declaravit, ad suum et apostolicae Sedis beneplacitum, me– moratae provinciae commissarium apostolicum cum omnibus iuribus » (3). 69. - Aloisius a Lavagna (1801-1857) exstitit fautor praeci– puus restaurationis et instaurationis Ordinis in .Anglia ante di– midium saeculum XIX. Is enim provinciae Genuensis alumnus, qui ab anno 1841 in Gallia adlaborabat in couventibus resumen– dis, mense augusto an. 1850 pervenit Londinium ad linguam anglicam addiscendam, qua loqui cogebatur in diocesi Toronto. (Oanada), ad quam rogatu episcopi .A. de Oharbonnel mox erat (1) Gf. AOC, 1890, t, VI, p. 347; ANGELUS OF GRA.IGUENAMANGH, 0. F. M. CAP.,. PageB from the Btory of the Irish, Capuckins, p. 71 sq., Cork, 1915. (2) Cf. BC, t. IX, p. i!00 ; AOC, 1891, t. VII, p. 59-61, (3) Cf. BC, t. X, p. 100; AOC, 1891, t, VII, p. 59 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz