BCCCAP00000000000000000000760
68 HISTORIA GENERALTS ORD, FR. llíIN. CAPÚCOINORUllí sarium recitabant simul. Fiebant quoque rei male partae restitu_ tiones ac gratiae reconciliationes inter hostes, ad quod speciale officium parabatur. Pariter piaculari more paenitentium :fidelium pompae ducebantur; religiosi piarnm precum libelli vulgabantur; et ad sacrarum missionum fructum conservandum virorum ac muliernm devotae consociationes institnebantnr. Tempus et dnratio missionum alia et alia erant in aliis lo– cis ; nonnumqnam ad mensem producebantur. Ad numerum ope– rariorum quod attinet, non erat una lex; sed quia multa erant ministeria explenda, ideo multi etiam operarii requirebautur; in districtn conventuali civitatis Le Oroisic (Britannia minar) sole– bant duodecim missionarii destinari (1) ; in missionibus vero, quas Honoratus a Can.nes moderabatur, saepe ad nnmerum vi– ginti pertingebant, et quandoque ad triginta, nti accidit in mis– sione lVIontispessulani (1 dec. 1683-8 februar. 1684). In civitate lVlassiliensi, septem circiter annis post quam immanis lues illam vastaverat et in solamen civiurn qnadraginta duo sodales capuc– cini occubuerant, · episcopns Henricus de Belzunee an. 1735 sexaginta f'ratres ad sacram missionem peragendam accersivit (2). Porro ex missionariis alii destinabantur ad conciones, alii ad confessiones excipiendas, alii ad catechismum tradendum; alii devotis laudibns praecinendis praeerant; alii pecuniis illicite acqni– sitis, reticito nomine, restituendis erant intenti, et ita porro. 38. - Salutiferum missionum institntum apud hispanos po– pnlos valde propagatur, multique viri doctrina ac sanctitate il– lustres in illis peragendis inclaruerunt. Venerabilis servus Dei J osephus a Oarabantes (t 1694), postquam ad Americae populos evangelizandos insudaverat, in patriam reversus, viginti anno– rum spatio una cum suo germano fratre Alphonso Baeticam ac Gallaeciam peragravit, earumque regionum apostolus meruit ap– pellari; dioecesim quoque Malacitanam cum aliis duodecim re– ligiosis sodalibus perlustravit; item in sola dioecesi Auriensi (Orense) sexaginta duas missiones fecit. Devotionem rosarii ma– riani ubique propagabat; uberrimos missionum fructus miracula divinitus ostensa comprobabant, quamobrem sanctimonia vitae magis acceptus erat apud omnes (3). Elodem auno 1694 supre- (1) Cf. Brevis descriptio ,nissioni¿ni, loe. cit. p. 241 sq. (2) Cf. AOC, 1895, t. XI, p. 346-249. (a) De hoo praeolaro viro iam. aotum est. Cf. MELCHIOR A PoBLADURA, Historia
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz