BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - MISSIONES INTERNAE 65 stimatione sint, vel ut facultatem habeant confessiones exci– piendi, quamvis doctrina aliisque necessariis dotibus ad hoc per– difficile munus exercendum careant, proinde absolute prohibetur missiones facere tempore adventus aut quadragesimae, ubi tune cursus harum pr aedicationum habetur, quo tempore omnes pro– prio zelo satisfacere possunt exercitio XL borarum, quod est proprium et singulare institutum Ordinis nostri. Extra hoc vero tempus nemo has missiones facere praesumat, etsi iam diplomate munitus sive a praedecessoribus nostris, nisi prius a definitorio collegialiter congregato examinatus sit, non quidem obiter, sed serio et accurate, circa materias confessioni attinentes ; et con– scientias praelatorun oneramus, si non idoneos vel intuitu per– sonarum admittant. Oeterum ad missiones praedicanda¡; mitten– tur tres vel quatuor simul, omnesque iisdem facultatibus gaudeant in ordine ad missiones, sive praeses sive socii ; hoc enim modo exercitia maiore cum solemnitate, decore et fructu :fieri pote– runt. Qui semel ad hoc sacrum munus sunt deputati, toto anno illud prosequi poterunt, dummodo sint episcopi aut communi– tates quae illos ad hoc requirant (1). 37. - Saeculo XVTI duo serví Dei, nempe sacerdos Micbael Le Nobletz et Julianus Maunoir, S. J., miro animarum fructu in Britannia minore missiones facere cóeperunt, multis sibi adhibitis sociis, ínter quos haud paucis Oapuccinis qui rationem et norman didicerunt, quam postea rerum et experientia edocti perfecerunt (2). In provincia Sabaudiae saltero ab anuo 1640 con– stitutae sunt sic cl.ictae missfones volantes, ad quas destina– bantur quatuor vel quinque sacerdotes qui regionem peragra– bant ad fideles evangelizandos (3). Aiino 1654 moderator provin– ciae Tolosanae S. Oongregationem de Prop. Fide adivit, ut fa– cultatem obtineret 1·elig'iosos subditos bue illuc in districtum provinciae mittendi ad missiones faciendas ; qui tamen die 25 ian. an. 1655 responsum authenticum accepit nulla huiusmodi li– centia indigere, quandoquidem haec includebatur in eius munere (1) Cf. OoUeotio authentioa, cap. gener. 1698, in AOO, 1891, t, VII, p. 206, n. 8-9 ¡ - cap. gener. 1702, ibid,, p. 268, n. 8 ; Ordinationes, p. 163, n, 77. (2) Cf. B,·evis desoriptio missionumi Patrum Oapuooinoruni in Britannia, in AOC, 1930, t. XLVI, p. 236 sq. (3) Cf. JEAN DE COGNIN, Les Oapiicin8 en Savoie, p. 54, Ohambéry, 1934. G - Historia generalia - III
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz