BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA, - SCHISMATICI . 327 donem, Damascum, Be'rytum, Tripolim Syriae, Montem Libanum et Aethiopiam (1), quibus aliae postea additae sunt, earumque initia mox enarrabimus, iis omissis notitiis quae ad Aethiopiam spectant (2). Sedes custodiae usque ad medium saeculum XVIII fuit Sidon; postea in urbe Beryti fümata est (3). 243. -!ter faciente Pacifico a Provins an. 1622 ad plagas orien– tales, ad portum Sidonis (Saida) navi vehitur, qua occasione ci– ves stationem Oapuccinorum ab illo petunt; itaque versus :linero an. 1625 ad hanc urbem destinantur duo religiosi provinciae Tnroniae, scilicet Aegidius a Loches et Joannes Franciscos a Saumur, qui die 15 decembris anni insequentis ibidem sedero capiunt. Aliis postea fratribus advenientibus, consilium initur de ulteriore p1·ogressu faciendo. Eodem anno 1626 sumitur domus Beryti, sed cum in hac civitate missionariis ecclesiam propriam habere non liceret, unius spatio saeculi sacramenta ceteraque officia ecclesiastica peragebant apud Maronitas, qnibus scholam aedificavere illamque moderati sunt. Patriarcha Maronita ut in Monte Libano aliam sedero caperent missionarii veheménter desiderabat, et ob hanc causam an. 1627 ad S. Oongregatío– nem de Prop. Fide et ad regem Galliarum de hac re missae sunt litterae. Igitur isto anuo 1627 fundatur statio in Ehden, quae tamen brevi derelicta est; insequenti autem anno 1628 no– strates stabile domicilium sumunt in Mar-Toume (Monte Libano), quae sedes exstitit veluti caput et_. centrum pro apostolatu inter Libani incolas exercendo. Dux Drusorum Fakhr-ed-din magna cum benevolentia missionarios suscepit, et quoniam fidem ca– tholicam circa an. 1633 amplexátus fuerat, multas tribulationes passi sunt missionarii Sidonis, Beryti et Montis Libani a Turcis; quinque namque eorum catenis alligati et ad ergastulum dam– nati Oonstantinopolim ducuntur, ubi unus animam efflavit; ceteri autem mense septembri an. 1634 libertatem nanciscuntur. Tri– polim Syriae in urbem ad pedes Libani pervenerunt an. 1629 et ah initio munere parochorum funguntur pro Gallis; actio apo– etolica prorsus difficilis evadebat, cum incolae fere orones schi- (1) Vide supra, p. 308 ; Rocco DA CESINALE, op. cit., t. III, p. 108, 224. (2) Ea quae ad missionem Aethiopiae speotant infra., p. 841, oxposita snnt. (3) Cf. BC, t. VII, p. 309; CLEMENTE DA 'fERZORIO, Le missioni dei Minot·i Capp11ccini, t. V, p. 168, et a.Jibi saepe qnae ad ntramque oustodiam speotant per• mixtim et oonfnse describit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz