BCCCAP00000000000000000000760
326 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCIN:ORUM num quas peragrabant illustrarunt (1), uti Justinianus a Neuwy– sur-Loire, Paci:ficus a Provins, Raphael a Le Mans, Gabriel a Chinon. 241. - Circa dimidium saeculum XVIII provincia Turonensis ob sodalium paucitatem de custodiae Aleppi progressu sollicitam curam gerere non amplius poterat. Idcirco in capitulo provin– ciali in civitate Blessensi (Blois) die 13 iulii an. 1753 congregato, statutum est missionem demandari curis provinciae Insulensis, quae in suo capitulo habito die ü septembris an. l 754 laetanter munus sibi oblatum suscipit. At id fieri non poterat nisi rege christianissimo consentiente et auctoritate Sedis apostolicae per– mittente. U traque potestas benigne annuit. Stationes tune exstan– tes erant sequentes: Aleppi, Nicosiae, Larnakae, Jspahan, Tauris, Diarbekir, Mossul, Mardin, et 0airo, omnesque provinciae In– sulensi concreditae sunt, exceptis Mardin et Mossul, de quibus S. 0ongregatio de Prop. Fide iam aliter decreverat (2). 6. - Custodia Syro-Palaestinensis. (Syria-Palaestina-Aethiopia) 242. Custodiae erectio et limites. - 243. Stationes - 244. De indole apo– stolatus. 242. - Ut saepe dictum es t, ab initio missionarii galli ad mis– siones proximi Orientis destinati sine discrimine a provinciis Parisiorum, Turonii et Britanniae seligebantur; ab anno autem 1634 alumni parisienses ad solam custodiam Graeciae ablegari coepti sunt, dum ex aliis duabus provinciis seligun:tur candidati ad ceteras stationes, quae an. 1639 in duas custodias dispertien– dae era"Qt, prout magis opportunum ministris provincialibus et Archangelo a Fossés visum esset ; hanc vero divisionem die 9 septembris anni 1641 S. Congregatio approbavit et ratam ha– buit, et provinciae Britanniae committitur custodia Syro-palae– stinensis, quae sequentes complectebatur stationes, scilicet : Sy- (1) Vide infra, p. 404. (2) Of. HILAIRE DE BARENTON, op cit., p. 187; CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. V, p. 155.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz