BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - SCHISMATICI 325 que detulit (1). Hanc etiam optatam professionem. perfecerunt in urbe Ispahan an. 1673 patriarcha armenus Persiae eiusque coadiutor Isaac; ítem patriarcha armenus Gregorius II, opera et eruditione Petri a Blois, dum hfo Aleppi morabatur, ad fi<lei catholicae unitatem rediit (2). In Mardin eligitur episcopus To– manian, qui an. 1721 ad catholicam unitatem conversus fuerat, atque an. ] 742 serio agebatur de conversione perflcienda patriar– chae armeni in urbe Ecmiasin -commorantis (3). Non orones sane patriarcbas, aut episcopos, aut praelatos, aut alios sacrorum administros recensuimus, qui ope et cura missionariorum Oapuccinorum aliarumque religiosarnm familia– rum obedientiam sinceram Romano Pontifici professi sunt; eorum indícatus numerus sufficit ut lector huiusmodi apostolatus cof– lectos fructus magni aestimare valeat. His addere oportet quod non minore contentione ac successu operam impendunt in evangelizanda secta Jazidorum per con– terminas regiones sparsa hospitio1·um in civitatibus Diarbekir, Mossul et Bagdag. More apostolorum missionarii « omnia om– nibus facti » horum haereticorum specialem linguam didicebant, eorumque more vescebantur et induebantur. Peculiarem laudem in hoc negotio adeptus est eximius Justinianus a S. Aignan, qui merito apostolus Jazidorum nuncupatur. A<i :finem saec. XVII mala hominum voluntate haec fructuosa missio impeditur (4). Tandem missionarii ad ignorantiam religiosam depellendam_ recentesque catbolicos conversos in :fide erudiendos plura scrip– serunt opera sermone arabico, quae generatim edita publice non fuerunt; porro eiusmodi scripta sive versiones Scripturae sa– crae respiciunt, sive píos libros de ascetica vel de theologia pa– storali exhihent (5). Alii autem missionarii eruditis expositioni– bus geographiam atque ethnologiam, culturo et religiones regios (1) Cf. BC, t. VII, p. 303, (2) De seria conversione Gregorii II Pidzak an. 1690 i0,m dubitari non licet. Cf. Loms DE GONZAGUE, Un docu1nent su1· la oonversion au catholioism6 de Grégoire Pidzak, in Collect. Franc., 1936, t. VI, p. 402-409. (3) Cf. CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. VI, p. 190, 198. (4) Cf. Rocco DA CESIN.ALE, op. cit., t. III, p. 223 ; CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. V, p. 90 sq. (5) Cf. Lou1s DE GoNZAGE 1 in Colleot. Franc., 1931 1 t. I, 318 sq., 457 sq.; 1932 1 t. II, p. 35 sq., 179 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz