BCCCAP00000000000000000000760

DE .ACTIONE .AP08TOLIC.A. - SCHISMÁTICI 323 schismaticorum dolis et criminationibus incitati Turcae, chri– stianos carcerum squalore, violenta pecuniarum exactione aliisque aerumnis affiigunt, ita ut ipsi missionarii metu perculsi ad ci– vitatem .A.leppensem aufugere coacti sint (1). 239. - Mandatum quod Pacifi.cus a Provins acceperat an. 1627 ut ad instaurnndam novam missionem in Persidem se conferret, iteratur a S. Oongregatione die 5 novembris an. 1627. Ex .A.leppi urbe ad Bagdag urbem pervenit ; exinde mense septembri an. 1628 se contulit ad urbem Ispahan, quae princeps est urbs Per– sarum, et quia tune imperator cum aulicis suis in Oazbin morabatur, confestim illnc Pacificus contendit et in conspectum regis venit, a quo admissns gratis duo accepit hospitia, unum in Ispahan et alternm in Bagdag, quo facto ipse mittitur lega– tus ad regem Galliarum. Mansit igitur solus Gabriel Parisiensis; Batavis haereticis instigantibus, an. 1632 domus capitur et diri- . pitur; attamen an. 1634 rex alteram missionariis domum donat. Gabriel cum sociis strenue adlaborat ; postea illuc quoque per– venerunt .A.mbrosius a Praly et Raphael a Le Mans, uterque in scientiis mathematicis versatissimus necnon in medicinae arte. Missionalis statio urbis Ispahan relinquitur medio saeculo XVIII. Prope hanc urbem, scilicet in Giulfa, magna aderat armenorum multitudo; cum ergo laudatus .A.mbrosius illuc venisset, cito ob eorumdem armenorum persecutionem e loco aufugere adactus est; missio autem diu permansit. Gabriel a Ohinon (t 1667-68) in pbilosophia et in aliis scientiis Mirzae Ibrahim :filios erudie– rat, qui grati animi ergo suo aere situm emit et quoad partero sumptus solvit pro extruendo hospitio in civitate Tauris (Ta– briz) an. 1657 ; deinde pro armenis aliud hospitium aedificavit in Erivan an. 1667, quod tamen diu consistere non valuit. Saeculo XVIII missio Persica miseram nacta est fortunam ob politica rerum adiuncta, quae saepe tribulationes religiosis gignebant. In ea inclaruit Damianus a Lugduno annis 1738-1747, qui benevolentia et auctoritate, qua a,pud regem Persarum frue– batur, etiam missionariis Georgiae valde utilis esse studuit ; quocirca pecnliari laude commendabatur a S. Oongregatione de Prop. Fide die 21 septembris au. 1743, quae animum ei addebat ad opus inceptum alacriter et efficaciter prosequendum (2). (1) Cf. Breve Clementis XI Ex pluribua (24 ian. 1721), in BC, t. VII, p. 306, (2) Cf. Epist. S. Congregationis, in BC, t. VII, p. 307.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz