BCCCAP00000000000000000000760

322 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM pitur. Justus interea « post multos labores ... in docendis pueris Babyloniae et in reducendis ad gremium ecclesiae catholicis ia– cobitis et nestorianis adultis, in procuranda revocatione legis Persarum, quae :filios christianorum paterna haereditate priva– bat ... , et alia multa quae fecit in concionibus et sacramento– rum administratione », propinato veneno occiditur die 2 aug. an. 1638, « et dum sepeliretur eins corpus manum levavit, de– ditque populo praesenti benedictionem quain petebat » (1). Eodem anno urbs capitur a Turcis et missio, quae postea recuperatur, ab ipsis vastatur; mul ta postmodum sub eorum tyrannide per– petiuntur missionarii, donec ineunte saec. XVIII, percrebre– scente persecutione, hospitium :relinquitur. Ab hac parte facilis erat transitus ad internam Mesopota– miae regionem; atque revera missionarii stabilem sedem sumunt an. 1636 in Mossul, ubi iam antea transeunter apostolatum exer– cuerant; inde autem post quinque vel sex annos expulsi et il– luc postea reversi, quamquam multis aerumnis et vexationHms essent affecti, tamen nsque ad annum 1722 indefesse opus salu• tiferum prosequuntur. Illo autem anuo, occiso superiore Petro ab Issoudun, hospitium relinquitur, et deinceps missio visitatur a missional'iis stationis civitatis Diarbekir. In hac urbe instau– rata erat missio ab anuo 1667 enria et laboribus insignis mis– sionarii Joannis Baptistae a S. Aignan (t 1685); uti passim fieri solebat, operarii evangelici adversa multa sunt passi, attamen eorum indefesso zelo perculsi omnes fere haeretici ad catholicae sinum matris ecelesiae redieraut an. 1708; quapropter hoc eo- . dem anuo Armeni odio concitati missionem claudunt; eius porro superior Bernardus a Loches vapulatus ex urbe expellitur; mis– sio nihilominus perstat nsque ad expulsionem an. 1726. .1\fox redeunt missionarii, sed an. 1742 unus tantum aderat; qui au– tem an. 1745 arcessiti fuere, illinc exturbantur an. 1748; iterum tamen revertuntur an. 1749. Ex statione Diarbekir saepe missionarii ad civitatem Mardin ventitabant, in qua domicilium quoque sibi constituere sub :finem saeculi XVII. Anno 1720 dira persecutio commota est, atque (1) Ex Act'i8 s. Congr. de Prop. Fide (12 sept. 1639), in Rocco DA CESINALE, Storia delle miseioni dei Capp1wcini, t. III, p. 248, nota 4. An. 1634 item veneno propinato necatus fuerat in Ispahan Frnter Tonssa-ínt a Landernenn, Cf. ARMEL D'ETEL, Le Frere TouBsaint de Landerneaii, cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz