BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - SCHISMATICI 321 ut rex christianissimus, datis die 24 mart. an. 1627 missisque litteris ad consulem Galliarum in Aleppo, illi iniungeretur « ut domicilium Aleppi in aliis'que vestri consulatus locis omni quo unquam poterit nisu promoveatis ». Eodem fere tempore lau– datus Paci:ficus diploma impetravit (15 apr. 1627) a primo Tur– carum imperatoris ministro, quo libertas inoffenso pede ibi per– manendi concedebatur. Primórdia missionis feliciora esse non poterant, multorum potissimum conversionibus accedentibus ; se(l labentibus annis ancipites et varios casus subiit; namque ineunte saec. XVIII (1701) hospitium vastatur, et multos per annos protrahitur persecutio, dissidentium ·graecorum instiga– tione, qui missionarios deturbare atque ex sede expellere anhe– labant, quod tamen numquam facere potuerunt. Dum iter ad Persidem parabatur, Pacificas a Provins mense decembri an. 1627 cum socio Pacifico Parisiensi et Augustino a Pontoise in Oyprum insulam navi vehitur et illic duas statio– nes iniit, unam nempe Larnakae et Nicosiae alteram ; ibi pro– spero cum successu, disputando, pueros instruendo, etc., ínter graecos missionarH apostolatum exercent sine intermissione (1). Postmodum vero circa an. 1633 ad insulam Adaliae prope Oyprum vocantur ; sed ignoramus utrumne eodem tempore se– dero stabilem sumpserint, siquidem S. Oongregatio de Prop. Fide die 7 martii an. 1656 iniungebat superiori missionis Smyrnen– sis Roberto a Vantelet, « ut duos ex suis missionariis cum so– litis facultatibus ad istam insulam mittere valeat, dummodo per dictos dominos consules (Galliae) 'provideatur hospitio, aliisque commoditatibus et rebus necessariis in eorummanutentionem » (2); sicque usque ad annum 1675 ibi permanserunt. 238. - Diximus Paci:ficum a Provins mandatum accepisse ad Persidem pro:ficiscendi, quam quidem missionem S. Oongregatio con:firmavit decreto diei 5 novembris an. 1627; itaque die 20 iunii an. 1628 discessit ab Aleppo, comitibus Gabriele Parisiensi et Justo a Beauvais sibi ascitis, ad novam missionem persicam instaurandam. Oum igitur Babylonem seu Bagdag pervenisset, ibi reliquit Justum a Beauvais, in linguis arabica, turcica et per– sica a,pprime eruditum ; hospitium a rege Persarum dono reci- (1) Cf. GODEFROY DE PARIS, Dn grand missionnaire oublié, in Oolleot. Frano., 1935, t. Y, p. 219-234. (2) Cf. BC, t. VII, p. 303. 21 - Historia ge11eralis • III.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz