BCCCAP00000000000000000000760

320 HISTORIA GEN ERALIS ORD, FR. MIN. CAPUCCINORUM missionariorum a sodalibus nostris aliqua typis edita sunt lexica (1). 5. - Custodia Syriae seu Aleppi. (Syria-Oyprus-Mesopot amia-Aegyptus-lndia). 236. Origo et amplitudo custodiae. - 237. Stationes Aleppi et Cj¡pri. - 238. Propagatio missionis in Mesopotamia. - 239 . Apostolatus in Perside. - 240. De índole generali apostolatus in tota custodia. 241. Missio committítur (an . 1754) provinciae Insulensi. 236. - Divisione missionis proximi Orientis an.1634 facta, sta– tiones iam initae extra Archipelag·um et Asiam Minorem Syriae custodiam constituerunt curis alunmorum provinciarum Turo– nensis et Britanniae commissam sub moderamine praefectorum J osephi et Leonardi a Lutetia Parisiorum. Anno autem 1639 nova divisio necessaria visa est, atque tandem mense septembri an. 1641 confirmatur insti tutio custodiae Syrianae seu Aleppi et pro– vinciae Turoniae assignatur ; quae quidem custodia comprehen– debat st ationes Aleppi, Oypri, Adaliae, Aegypti, Babylonis, Per– sidis ac Mesopotamiae, insuper et Indiarum orientalium. Ola– ritatis causa de Aegypto et India alio in capite acturi sumus (2) ; nunc vero vicissitudines aliarum stationum in hac paragrapho referuntur, etsi ante constitutionem custodiae instauratae sint. 237. - Oum J osephus et Leonardus Parisienses an. 1625 ad missiones orientales Oapuccinos gallos destinant, Pacifico a Pro– vins in Persidem profecturo eommendant, ut, si :fieri posset, in Aleppo stationem iniret. Is autem die 30 aug. an. 1626 in banc praestantiorem Syriae urbem pervenit, atque superatis im– pedimentis (praesertim ex parte Fratrum Observantium), ibi domicilium collocat, socium vero Gabrielem Parisiensem mittit Lutetiam Parisiorum ut de ulteriore actione explicanda op– portuna consilia exquirat. P raefecti missionum Orientis obtinent DA CESINALE, op. cit., t . III , p. 160 sq. ; HILAIRE DE BARENTON, op. oit., p. 124 sq.; OLEMENTE DA TERZ(>mo, op. cit., t. u , p. 107-114. (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia gonaralis. Pars 11 t.- I , p. 397 ; et infra, p. 403. (2) Vide infra, p. 339, 361.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz