BCCCAP00000000000000000000760
318 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM Est etiam animadvertendum quod eadem S. Oongregatio die 4 octobris an. 1628 in Graeciam miserat Dominicum a Lotha– ringia, guardianum et lectorem coenobii Veliternensis (Velletri), Bonaventuram a Rieti concionatorem et Berna.rdinum a Belgrado in linguis graeca, turcica et arabica instructum, ut illis in terris evangelium Domini annuntiarent et gentem illam docerent f; ser– vare quaecumque S. Mater Ecclesia catholica, apostolica, romana praecipit » (1). Alii tenent hos religiosos viros missos fuisse nti adiutores missionariorum Galliae; alii vero tenent illis commissa fuisse a Sede apostolica gravissima negotia in regionibus orien– talibus tractanda (2). Mense ianuario an. 1629 pervenerunt Oon– stántinopolim, ibique humaniter snscepti sunt ab oratore regís christianis~imi comite de Oésy, id quod min11s placuit Josepho Parisiensi, quippe qui campum illum Oapuccinis gallis reserva– tum volebat (3). 23.S. - In his omnibus stationibus custodiae graeco-constan– tinopolitanae concreditis missionarii ut de religiosa catholicormn vita aleuda sollertem curam gererent illamque sedulo instaura– rent vel restaurarent, solliciti erant. Itaque freqüenter graece, italice et gallice concionabant~n, christianae doctrinae praecepta tum pueris tnm adulta aetate viris et mulieribus tradentes. Uti exemplum efflorescentis christianae pietatis aliquod promamus, constat quod non pauci ad sacerdotalia munia capessenda vo– cati sunt, atque die 14 iunii an. 1655 S. Oongregatio de Prop. Fide deliberavit ut sex iuvenes graeci, religiosum Oapuccinorum habitum induere anhelantes, in aliqua provincia Italiae colloca– rentur ad novitiatum peragendum· (4); praeterea in ecclesia Smyr– nensi instauratae erant piae Kmi H,osarii et S. Rocbi consocia– tiones seu confraternitates. Florebat qnoqne tertius Ordo fran– ciscalis; eiusmodi fraternitas in insula Ohio tam sodalium nu– mero quam christia,nae pietatis exercitio excellebat; in hac "' (1) Cf. BC, t. VII, p . 292. (2) Cf. Rocco DA CESINALE, op. cit., t. IIT, p. 80; L. DED0UVRES, Politiqne et ap8fre, t . II, )). 24; HIER0THEUS C0NICLUENTINUS, Epitome histoi-ica, JI. 371. (3) Cf. BC, t. VII, p . 292 sq. (4) De tertio Ordine franciscali in ínsula Chio cf. RILAIRE DE BARENT0N, La France catholique, p. 129 sq,, ubi rtice11sentnr etiam alíq1me congregationes tertii Ordinis Regnlaris; G. Ro1,'MANN, Syros, p. 69 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz