BCCCAP00000000000000000000760
316 HISTORIA GENERALIS orrn. FR. MIN. CAPUCCINORUM · ticis illos laetanter excipientibus; indefesso statim . labore se sacro ministerio devovent, sed an. 1695 insulam relinquere co– guntur, ad quam an. 1699 revertuntur ; prima medietate sae– culi XVIII multa a Turcis passi sunt missionarii, qui incolis insufae Mitylenes auxilia spiritualia afterebant. Ad insulam Na– xum advocati iam foerant an. 1626, sed nonnisi an. 1628 illuc appulsi sunt: Bernardus a Parisiis Vicarius capitularis insulae constituitur an. 1657; an. 1676 pestifera Jue laborantibus lenien– dis et solandis se devovent missionarii; an. 1710 pro ipsis nova ecclesia exstruitur. Ex hac ínsula saepe missionarii ad insulam Parum ventitabant ut illis incolis, utpote episcopi Naxi subiect'is, sacra ministrarent; S. Oongregatio hanc missionem approbave– rat die 18 apr. an. 16~9; interea ille praesul Fratres Oapuccinos ítalos petierat, at S. Congregatio novo decreto die 24 sept. an. 1640 archiepiscopo mandat « ut duos Capuccinos gallos in praedictam insulam mittat » (1), a quibus tamen solum an. 1674 stabilis sedes sumitur, ex qua dein propagantur ad Parichiam (1675) et ad Antiparum. An. 1638 sumunt stationem in Andro ínsula, ex qua ob commotum bellum Venetiarum paucis trans– actis annis discedunt, post dimidium saeculum (1700) iterum redituri. Superior Thomas Parisiensis a Clemente XI brevi Spi– ritualibus necessitatibus (5 mart. 1712) nominatur Vicarius apo– stolicus dioeceseos (2). Missio in insula Milo, tum episcopo tum fidelibus efflagitan– tibus, an. l 661 instauratur, quae an. 1683 derelinquitur etsi postea illac missionarii revertuntur, e quibus duo, scilicet Dominicus ab Amiens (1665) et J oannes Chrysostomus Antisiodorensis (1710), Vicarii apostolici dignitate perfuncti sunt (3). An. 1633 episcopus insulae Syros secum duxit duos Capuccinos, qui fun– damenta missionis iaciunt; labentibus annis, quatuor missio– narii ad dignitatem Vicarii generalis dioeceseos evecti sunt. Insuper, . tametsi brevi tempore, commorati sunt etiam (1684- 1685) in Patmo ínsula ad quam iam anno 1680 fuerant arcesiti, eorumque opera desi derabatur quoque an. 1641 iu insulis Thera, Syphno et Oeo. Die 28 aprilis an. 1710 conceditur facultas Ca– puccinis Mili aperiendi missionern in insula nunc vulgo Argen- (1) Cf. BO, t, VII, p. 288. (2) Cf. BC, t. VII, p. 293. (3) Cf. G. HOFIIIANN, op. eit., Sy ros, p. 60.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz