BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA, - SCHISMATICI 315 mentur; et tandem ex hoc conventu ·in diversis Orientis locis missiones postea a religiosis tum idiomatis, tum morum perso– narum guaris exerceri possint, eo cum fructu, quem in diversis· mundi partibus Capucini cum magna S. Oongregationis satisfa– ctione accumulant » (1). 230. - Pacificus vero varias oh causas iter non illico arri~ puit, dumque anuo 1625 in eo erat ut navim Massiliae con– scenderet, certior factus est quod Josephus du Tremblay Pari– siensis decreto eitisdem S. Congregationis diei 19 aprilis una cum Leonardo Parisiensi constitutus fuerat commissarius apostolicus et praefectus missionis Constantinopolitanae aliarumqne in Oriente stationum (2). Qua notitia permotus, primum Romam, deinde Lutetiam Parisiorum se contulit. Interim duo praefecti formam ·seu programma orientalis missionis describnnt: ad mis– sionem Constantinopolitanam quatuor sodales provinciae Pari– siensis alumnos destinant; praeside Archangelo a Fossés, qui erat consanguineus Philippi de Harlay, comitis de Oésy, oratoris regís christianissimi apud Turcarum imperatorem. Profecti igitur sunt die 5 februarii an. 1626, atque ad destinatum locum die 7 , iulii pervenerunt. Oonfestim illis tradita est ecclesia S. Georgii in Galata (quae postea an. 1660 incendio vastata est et an. 1671 reficitur); et postmodum ecclesia S. Ludovici in Pera, quae est paroecia subditis Galliarum assignata. Missionarii humaniter su– scepti sunt etiam a Turcis et a, schismaticis; ideoque uberem iam ab initiis colligunt messem. An. 1652 Thomas a Parisiis nomi– natur Vicarius patriarchalis. Ex metropoli Constantinopolitana operositas missionariorum late diffunditur, ita ut praesules insularum archipelagi eos sibi socios in agro dominico asciscant (3). Iam anno 1627, rogante episcopo dioecesano, qui eis ecclesiari:J. S. Rochi assignavit, in insula Chio sedero . :figunt, tam lat,inis quam graecis schisma- (1) Verba deprompta sunt ex litteris ad oratorern gallionm Constantinopolis· missis die 27. iulii an. 1624. Cf. BC, t. VII, p. 285. (2) Vide Btipra, p. 308; GODEFROY DE PARIS, Un grnnd n¡iBsionnaire ou,blié:, in Oollect. Franc., 1935, t. V, p. 218. (3) Pretiosáe notitiae oiroa apostolatum Fratrum Capuooinorum in insulis . arohipelagi inveniuntur apnd G. HOFMANN, S. J., Vescovadi cattolioi della Grtcia: I, OhioB, Roma, 1934; - II, TinoB, Roma, 1936; - III, Sy1·os, Roma, 1937; - IV, Naxos, Roma, 1938.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz