BCCCAP00000000000000000000760
312 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM tellexisse urbes Hierusalem, Bethlem, Nazareth ac alia Syriae, Aegypti vel Palaestinae loca, in quibus dicti Fratres Minores habent conventus formatos cum numero fratrum a constitutio– nibus ponti:ficiis praescripto, et non loca, ubi hospitia tantum · habent, vel ut capellani consulum degunt > (1). Verumtamen 'iura Capuccinorum saepe iidem laedere et coarctare intentant, qua– propter et S. Oongregatio saepe decreta fecit ad eiusmodi iuris– dictionem attinentia (2). Itaque an. 1628 declaravit Oapuccinos posse in sacellis consularibus sacra facere ac sacramenta ad– ministrare, illis exceptis sacramentis quorum administratio pa– rochi tantum propria est; an. 1630 eadem S. Oongregatio signi– :ficavit in eorundem potestate esse ubique concionari et sacra– menta administrare, ~on:firmatione et ordine exceptis, absque licentia guardiani hierosolimitani, qui nulla iurisdictione super ipsos habet, a quo tamen licentiam quaerere tenentur semel initio ministerii, quod exercere possunt deinceps, quamvis licentia negetur; idemque confirmatur an. 1631 et aliis postea tempori– bus (3). An. 1650 noster procurator generalis proposuit ad pacem conciliandam et servandam varias conditione8; qnoad querelas vero contra suos snbdit os factas, quod vellent loca Sancta, petit ut quaestio examinetur diligenter ut videatur ubinam sit veri– tas, addens quod Fratres Oapuccini se pro:fitentur paratos esse ad quamcumque poenam subeundam, si -criminationes verae sunt. Die autem 18 octobris eiusdem anni 1650, partibus in contradictorio auditis, quaestio discntitur, et die 23 martii inse– quentis anni solutio approbatur « pro perpetua unione et perenni pace» (4). Pax tamen nunquam perfecte restituta est, et saepe maledicus rumor divulgabatur quod Fratres Capuccini deside– rabant Loca Sancta F ratribus Observantibus eripere, quamquam ipsi saepe protestati essent « se non modo non intentare rem hanc, verum neque sponte oblata loca» recipere (5). (1) Cf. BC, t. VII, p. 286. (2) Huiusmodi decreta oolleota sunt a L. LEMMENB, O. F. M., Acta _S. Con– gregationiB de Propaganda Fide pro Terra Sancta. ParB I (1622-1720), Qnaraoohi, 1921. (3) Cf. Rocco DA OESINALE, op. oit., t. III, p. 212 sq.; CLEMENTE DA TERZO• RIO, op. oit., t. V, p. 121 sq. (4) Cf. L. LEMMENS, op. oit., p. 167-171. (5) Cf. MARCUS ANTONIUS A CARPENEDOLO, o. F. M. CAP., Dilucidatio Spec1ili Apologetioi, p. 199 sq., Antverpiae, 1653. L. Lemmens, si:>llers doonmentorum S. Con-. gregationis oolleotor, ita explioat oontentiones ·Capnooinos inter et Observantes
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz