BCCCAP00000000000000000000760
DE ACT IONE APOSTOLICA, - SCHISMATICI 311 dissertationibus, sive medicinae usu, maxime vero sanctae exem– plo vitae. Generatim in latinis ecclesiis et Maronitarum popu– lum instruebant; · sed aliquando ab ipsis schismaticis rogati et invitati erant ut in eorum quoque ecclesiis religiosas instruc– tiones facerent. In concionando vel in collationibus coram schi– smaticis babendis hortativum seu paraeneticum dicendi genus sequebantur. Obristianae fidei rudimenda atque religiosa dog– mata tum in publicis scholis, tum in privatis domibus tradere soliti erant. 227. - Reliquum est ut consuetudinem missionariorum Oa– puccinorum in proximo Oriente cum Fratribus Miiloribus Ob– servantibus habitam paucis perstringamus. Spatio iam quatuor saeculorum Fratres Minor~s Sanctorum Locorum sollicitam ge– rebant curam, atque ne eorum auctoritas et privilegia minue– rentur, instaurationem missionis sibi non subiectae recusabant. Ut impedimenta facilius removerentur, Pacificus a Provins cu– stodem Terrae Sanctae, quem in itinere an. 1622 facto cogno– verat, litteris die 23 septembris an. 1624 missis :fraterne certiorem faciebat de nova, in .Oriente missione Fratribus Oapuccinis con– cessa, quae nullatenus Fratribus Observantibus nocumenta alla– tura esset, quippe qui amice, immo fraterne, concorditer et pa– cifice cum eis vitam apostolicam simul ducere cupiebant, neque cogitabant de aliqua in T.erram Sanctam profectione facienda, quin etiam stipem copiosiorem colligere ad illius tutelam augen– dam desiderabant (1). Nihilo tamen secius non paucae lites ·ortae sunt. Iam die 30 iunii an. 1626 S. Oongregatio decretum feci1; ne ulli licitum esset sacras missiones facere in locis hierosolimitano guardiano seu custodi subiectis, neque absque eorundem Fratrum Obser– vantium licentia paroecialia o:fficia quivis alius sacerdos obiret; praedicto custodi comm.ittitur etiam cura invigilandi Fratribus Oapuccinis; ceteroquin eorum salutarem operam fov<:,re debe– bat (2). Quod quidem decretum nimis severum visum est; quare rogantibus utrisque praefectis Josepho et Leonardo Parisiensibus eadem S. Oongregatio declaravit die 22 febr. an. 1627 •«se ·. in- (1) Vide textnm hnins epistolae editnm a GoDEFROY Dlll PAms; Notes et do- cunients, in J,tudes Franc., 1933, t. XL V, p. 583-586. · (2) Cf. BC, t. VII, p. 286; GODEFROY DE PARIS, Un grand tnissionnaire oÚblit; in Colleot. Frano., 1935, t. V, p. 221 sq., 234.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz