BCCCAP00000000000000000000760
310 HISTORIA. GENERALI3 ORO. FR. MIN. CAPUCCINORUM et proconsules Galliae in tota Turcarum ditione sacra facerent. Sciendum est enim quod vi foederis inter regem Galliae et im– peratorem Turcarum facti catholicam religionem libere pro:fiteri possent in suis sedibus quotquot essent gallicae potestati sub– iecti. Diplomata regia, quibus protectio renovatur, saepe repe– tita sunt. Praeterea missiones proximi Orientis, paucis exceptis locis, muni:fico ac liberali stipe seu publico Gálliae aerario su– stentabantur (1). Ceterum Ahmurat IV suo diplomate die 26 aprilis an. 1627 dato missionarios Capuccinos suis in ditionibus commorantes commendavit (2). Revera inficiari non licet quod his publicis documentis missionarii faciliorem assecuti sunt viam ad apostolatum latius exercendum ; nemo tamen exinde conclu– dat illos persecutionibus minime fuisse obnoxios. Verumenim– vero sive schismaticorum fmore sive mahumetanorum rabie vexati multa adversa ubique passi sunt, et non semel proprio sanguine campum apostolatus irrigavere. 226. - Iamque a primordiis missionum reapse experti sunt missionarii quam arduum opus aggrederentur. Si Maronitas ex– cipias (qui ceteroquin crassa ignorantia laborabant), orones fere christiani regionum nostris missionariis concreditarum schismati adhaerebant: graeci, melchitae, monophysitae, monothelitae, ne– storiani, eutichiani, copti, armeui, qui suis quique patriarchis parebant, utpote a Turcarum imperatore probatis et potestatem habentibus. Missionariis autem potissimum cordi erat utriusque ecclesiae, scilicet latinae et orientalis, concordiam et unionem pro– movere. Circa quod negotium fatendum est illos ubique uberem collegisse messem, eo copiosiorem quo plures ínter ipsos prae– sules obedientiam et obsequium erga Summum Ponti:ficem pro– :fitebantur, qui proprio retento ritu et gradu catholicum exinde gregem regebant et moderabantur ; quo facturo est ut optata unio cum Romana ecclesia haberetur in ecclesiis syriana, chal– daica, graeco-melchita, armena (3). Missionarii omni quo poterant modo ad schismaticos., immo ad ipsos mahumetanos accedebant, sive suis de scientiis eruditis (lJ Cf. BC, t. VII¡ 280, p. 297; AOC, 1899, t. XV, p. 56-60 ; HILAIRE DE BARENT0N, La France catlwlique en Orient, p. 68 sq. (2) Cf. BC, t. VII, p. 298 j GODEFROY DE PARIII, Un g,·and missionnaire oublié, in GoZZsat. Fmna., 1935, t. V, p. 228. (3) Cf. HILLAIRE DE BARENTON 1 La France catholiqut en Orient, p. H:l eq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz