BCCCAP00000000000000000000760
. DE ACTIONE APOSTOLICA. - . SCHIS:t,J:ATICI 309 tator apostolicus constituitur insularum Aegaei maris (1), atque Raphael ab Orleans an. 1757 destinatur Visitator apostolicus in Aegypto ad discordi.as componendas 1 inter nativos clericos exor~ tas et missionarios S. Oongregationi subiectos (2). Ut xegimini harum missionum melius consuleretur, Josephus et Leonardus Parisienses praefecti statuerunt illas, an. 1634, in duas partes seu custodias dividere: custodiam scilicét graecam et custodiam syropalaestinensem. Prima complectebatur stationes Oonstantinopolis, Smyrnarum et Archipe]agi; altera autem cete– ras stationes continebat. Porro utrique aderat custos, qui negotia continuo gereret, a praefectis ipsis electus et ah Ordinis supremo moderatore confirmatus (3). Age vero, post obitum Josephi du Tremblay, effiagitante Leonardo Parisiensi, S. Oongregatio an. 1639 decrevit ut praecipua missionum cura provincialibus miní– stris et definitoribus provinciarum, e quibus missionarii assume- · bantur, esset committenda; quamobrem eodem anno custodia Graeciae committitur ministro provinciae Parisiensis, qui una , cum Archangelo a Fossés eius · negotia gereret; ceterae vero stationes provinciis Turonensi et Britanniae concreduntur se– cundum eam divisionem, quae provinciarum moderatoribus op– portuna videretur; de qua quidem divisione seu partitione actum est an. 1640, licet nonnisi insequenti anno negotium perfectum sit. !taque provinciae Turoniae committuntur stationes Oypri, Sataliae, Aleppi, Aegypti, Babylonis, Persidis et Assyriae seu Mossul; provinciae autem Britanniae reservantur stationes Ae– thyopiae, Damasci, Sydonis, Beruti, Trípolis Syriae ac Montis Libani (4). 225. - Josephus Parisiensis, auctoritate qua apud aulam re– giam Galliarum pollebat, ut arduum missionum opus sustenta– retur, protectionem ac tutelam regis christianissimi obtinuit, qui legem statuit qua missionarii Oapuccini apud oratores; consules (1) Cf. CLEMENTE DA TERZORI0 1 Le mísBioni dei Mi1101•i Oappuc.oini, t, Ill 1 pa- gina· 65-74. (2) Cf. IDEM, op. cit., t. V, p. 162 sq. (3) Cf. IDEM, op. cit., t. II, p. 66-68. (4) Cf. Rocco DA CESINALE, Storia delle misaioni dei Oappuccini, t. III, p. i03' sq., 2_24'. In statisticis sen rationariis tabnlis oapítnli generalis an. 1662 celebrati singnlae stationes tribns provinoiis Parisiensi, Turonensi et Britanniae singillatim adecribnntur. Cf. AOC, 1891, t. VII, p. 52. ,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz