BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - SCHISMATICI 303 quia id nunquam facturo est, ideo missionarii prohibiti sunt proficisci. Aliud tentamen irritum evasit ineunte saeculo XVIII. Equi– dem cum Hannibal Alphonsus Emmanuel, princeps de Portia, destinatus esset orator imperatoris Moscoviae, a Sede apostolica petiit et obtinuit ut tres missionarios sacerdotes uti comites se– cum duceret. Verumtamen missio haec nullum habuit exitum, probabiliter quia praefatus prínceps orator ad Moscoviam iter nunquam perfocit (1). 220. - Tandem Petrus I, totius Russiae .gcntium imperator, publico sao diplomate an. 1705 permisit Fratribus Oapuccinis ut in suam ditionem venire atque inibi commorari possent. .En eius verba: « Religiosis romanis Ordinis Franciscanormn appellatis Oapucinis in nostra regia urbe Moscovia solito instituto vivere, illisque licentia:m dedimus et ingredi et egredi libere, et templum sub titulo sancti Apostoli Petri, et ad aedes eius monasterium similiter extruere, et pomarium plantare et magistrales artífices ad hoc habere benigne concedimus. Et . '. . templum fieri volu– mus ... et immutabiliter successoribus nostris praecipimus ut dicti religiosi in libertate ministerii divini, et celebratione no– tarum et ignotarum caeremoniarnm permanentes, a nullo quid– piam malí in aliquo iniuriose patiantur » (2). Oonstantius F. Sza– niawski, magni duca:tus Lithuaniae referendarius, qui in obti– nendum praefatum diploma haud parum adlaboraverat, die 15 apr. 1706 procnratorem Ordinis generalero certiorem faciebat et monitum esse volebat « quod ad excolendam novam hanc vi– neam, ... virtutis, sapientiae, gravitatis et dexteritatis viros opor– teat seligere, ne convertatur in amaritudinem et labruscas pa– riat » (3) .. Sacerdotes debebant esse numero 12, et, si possibile, ab unica provincia desumpti, qui essent « variarum linguarurn guari et capaces discendae linguae moscoviticae, quae est affinis linguae, dalmaticae et sclavonicae >, « praeter theologiam et controver– sias, variis aliis scientiis et artibus instmcti sint, praesertim in (1) Cf. BC, t. VII, p. 278; ZACHARIE D'HAAULEM, Lea premierea tentatives d'uno miaaion des Oapuoina en Ruasie, in Oollect. Fmnc., 1941, t. XI, p. 223 sq. (2) Historiam huins diplomltis aoonrate desoripsit Zaoharias ab Haarlem, in La pt·emier Dipló1ne conoédé par Pierre le Grana aux. Oapucins, in Collect. Frario.,. 1941, t. XI, p. 438-473. (3) Cf. BC, t. VII, p. 276.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz