BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - SCHtSMATICI 301 differtur, quo peracto, « S. 0ongregatio censuit posse concedi facultates missionariorum PP. 0apuccinis, qui ad praedicandum in quadragesima in praedicta ínsula et in ei vicina 0ephaloniae a superioribns mittentur » (1). Post conciliatam pacem in 0arlo"'.itz (26 ian. an. 1699), qua Venetiarnm reipublicae committebantur Dalmatia, Peloponnesus, Leucadia, etc., Fratres 0apuccini novo studio apostolatum ineunt in Zacynthi et Cephaloniae insulis atque in Pa:rgae ac Prevezae oppidis. 218. - Superiores provinciae Hyd:¡:untinae postulaverant fa– cultatem missionem trium sacerdotum instaurandi in Pelopon– neso (Morea) ; sed S. 0ongregatio de Prop. Fide mense ianuario an. 1642 censuit hoc negotium in proximum capitulum generale esse differendum et definiendum. Itaque mense maio an. 1643, congregatis Romae patribus capitularibus, ad supremum Ordi– nis moderamen evehitur Innocentius a Caltagirone, qui lau– datam provinciam iam antea fuerat moderatus ; eo igitur au– ctore missio instauratur, exstructo hospitio Naupliae (Neapoli in Rumania), atque die 20 sept. an. 1647 missio ad dignit,atem praefecturae evehitur. Quoniam vero regio illa sub potestatem Turcarum venerat, an. 1656 illuc destinantur missionarii 0apuc– cini e graeca custodia constantinopolitana. Inter 0apuccinos ítalos, qui hoc brevi spatio temporis mis– sionariam impenderunt operam in Peloponneso, recensetur Aloi– sius (Tasselli) a Casarano, qui primus forsitan illi etiam mis– sioni praefuit, quique eruditis operibus publice editis graecos schismaticos ad catholicae unitatem ecclesiae revocare conatus est, de primatu Summi Ponti:ficis deque utriusque ecclesiae ri– tibus opportune disserens (2). 0ommotis bellis serenissimam inter rempublicam Venetiarum et Túrcarum imperium post dimidiatum saec. XVII, ecclesiae di– sciplina et christianae vitae mores ab instituto cursu deflexerunt; quamobrem Innocentius XII Visitatorem apostolicum quarumli- (1) Cf. Rocco DA CESINALE, op. cit., t. III, p. 185; CLEMENTE DA 'fERZORIO, op. oit., t. II, p. 172 sq_. (2) Cf. Rocco DA CESINALE, op. cit., t. III, p. 145 sq_.; SALVATORE DA VA– LENZANO, 0. F. M. CAp, 1 I Oappuccini nelle Puglie, p. 333 sq., Bari, 1926 ; PRI– MALDO Coco, O. F. M., Il P. L1iigi Tasselli da Oasarano, in L' Italia Frano., 1938, t. XIII, p. 188-210.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz