BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA - CHRISTIANI CAPTIVI 297 levamen in civitate Sale operam ponere. Sed, re infecta, die 20 novembris eiusdem anni in patriam omnes revertuntur. Quod itidem annis · 1630 et 1635 factum est. Postmodum a missione instauranda desistitur. 212. - Apud portum S. Michaelis, antea Mamora . dictum, ab anno 1614; religiosi sodales franciscani Regularis Observan– tiae sacra faciebant ; his postea cessantibus, episcopus Gadita,nus Franciscus Guerra obtinuit an. 1645 ut · spirituale ministerium Fratribus Oapuccinis provinciae Baeticae committeretur, cuius minister statim sex religiosós mue mittit, ex illis qui ad mis– sionem Nigritarum idonei declarati fuerant; quam quidem mis– sionem S. Oongregatio de Prop. ]'ide die 7 maii an. 1646 pro– bavit et missionariis solitas facultates concessit. Religiosos istos moderabatur, veluti eorum pra~fectus, minister provinciae Bae– ticae. A.postolico igitur muneri hi perstitere dediti usque ad an. 1681, quo arx a Mauris capitur et Hispani orones in patriam mittuntur. · A.d ,. fütus A.fricae sita est arx vulgo appellata Peñon de la Gomera,, ditioni hispanicae subiecta; ad quam an. 1660, ro– gante episcopo Malacitano (Málaga), rex dnos destinavit sacer– dotes et unum, laicum ut curam animarum gererent, nempe Josephum a Granada, Seraphinum item a Granada, concionato– res, et Felicem a S. Vicente; qui debitis instructi facultatibus ab episcopo illuc perguut. Item Emmanuel a Granada constitnitur commissarius Inquisitionis pro arce totaque sua iurisdictione. Per quinquaginta circiter anuos tres ibi permanserunt Oapuccini so– dales. Tune temporis, scil. an. 1660, rege et episcopo Malacitano probantibus, alii quatuor religiosi, jjsdem facultatibus praediti, · destinantur ad aliam hispanicam arcem vulgo Melilla dictam ; quam post quinqnaginta circiter annos relinquunt, eodem fere tempore quo ~issionarii áb arce Peñon discedebant (1). (1) Cf. NICOLAUS ÜORDUBENSIS, Brevis notitia.. , prov. Baethioa6, p, 62-68; AMBROSIO DE VALENCINA, Reseiia histórica de la p,·ovincia capucMna de Andalucia 1 t. III, p. 347 sq.; Rocco DA CESINALE, op. cit., t. III, p. 482.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz