BCCCAP00000000000000000000760

294 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM 1663 in itinere obiit. Franciscos M. a Pavia, qui an. 1679 ad Oongum proféctus fuerat, in manus piratarum item incidit, quem Algerium perducunt, ubi insequenti anno 1680 ille pestífero morbo infectis obsequium et opem ferens animam reddidit. Illuc pariter perducti sunt Aloisius a Panormo et Petrus a Sassari (1668), quorum primus, postquam liberatus est, spopondit se per triennium Tuneti laborare velle, uti fecit. Vicarios Apostolicus Algerii an. 1672 ad S. Oongregationem supplices misit litteras petens ut aliquos destinaret sacerdotes Oapuccinos, quorum unus sedem sibi eligeret Tuneti cum titulo Provicarii. Itaque die 30 maii an. 1672 destinantur illuc duo re– ligiosi; videtur tamen quod nonnisi an. 1674 pervenerint Oarolus ab Ancona, Provicarius, cum duobus sociis qui religiosam curam sacelli consulis Galliarum suscepit et in tredecim ergastulis urbis solamen captivis praestabat , donec anno 1675 dum pestífero morbo vexatis opem ferret, occubuit cum Felice a Panormo. In– sequenti anno bis suffecti sunt ,Joannes Ohrysostomus a Genua, Oongi missionis olim praefectus, et Josephus a Florentia (al. a Bononia), e nobili sobole Bentivoglio, qui titulo missionarii mancipiorum insigniri meruit, quique archiepiscopus Oarthagi– niensis electus, post tr iduum ·se ab illa dignitate abtlicavit et die 2 ian. an. 1698 ad superos volavit (1). His addendum est quod an. 1677, ad preces cuiusdam soda– litii Venetiarum pro redimendis captivis, S. Oongregatio facul– tatem _dedit ut unus sodalis Oapuccinus Trípoli hoc negotium gereret nomine praefati sodalitii. Item alii Summum Pontifice-m rogabant ut Algerium, Tunetum et Tripolim duo destinarentur Fratres Oapuccini pro unoquoque portu, qui eorum curam ge-• rerent; quorum precibus eadem S. Oongregatio die .29 martii an. 1678 statim annuit (2). 210. - An. 1683 Josephus Florentinus Tuneti, et Joannes Ohrysostomus Bisertae vinculis detinebántur, nullusque capuc– cinus líber aderat qui sacrum ministerium exerceret. Feliciter eodem anno pervenit Vincentius a Frascati, qui, curn S. Oongre– gatio~em certiorem fecisset de misero statu missionis, titulo praefücti decoratur; an. 1685 captivi liberántur, deinde novi de- (1) Vide infra, 429. (2) Cf. Rocco D.l CESINALE, op. cit., t. III, p. 438.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz