BCCCAP00000000000000000000760

290 HISTORIA GENERALIS ORD, FR. MIN. CAPUCCINORUM 205. - Reliquum est ut de artis medicae et chyrurgicae professione apud missiones verbum faciamus, utpote quae ad methodum missionalem pertinere videtur. A primordiis nostrarum missionum, praesertim apud populos orientales, mos invaluit medendi artem exercere; nam sic facilis . eis patebat aditus apud primores et magnates. Verum quidem est ' id constitutionibus Ordinis prohiberi (1); sed postquam ob aliquas facultates peculiares iam concessas aliquatenus huic ve– tanti legi températum fuerat, Oherubinus a Noves, procurator missionum exterarum Oapuccinorum Galliae, certiorem Clemen– tem XII fecit, quod « praefati missionarii galli in eisdem par– tibus elaborantes, medicinae et chyrurgiae artibus, tum catholi– corum, quos in :fide consolidan t, tum infidelium, quos non raro ad veritatis cognitionem adducunt, benevolentia sibi conciliant »; idcirco Summus Pontifex concessit missionariis in his artibus pe– ritis earum artium usum et exercitationem, « gratis tamen et sine ulla prorsus mercede ac in casu necessitatis tantum » (2). Quod quidem privilegium. ad preces Ludovici a Taurino procuratoris et commissarii generalis Benedictus XIV postea omnibus mis– sionariis Ordinis tum inter in:fideles tum inter christi:fideles com– morantibus, sub eisdem tamen conditionibus, approbavit et extendit (3). (1). Cf. ConstitutioneB an. 1643, oap. V, p. 52; MELCBIOR A POBLADURA, Hi– storia gene,·aliB. Para II, t. I, p. 387-391. (2) Clemens XII, Cum sicut dileot,us, 5 ian. 1735, in AOC, 1888, t. IV, p. 21. e (3) Benedictns XIV, Exponi Nobis, 21 inl. 1751, in BC, t. VII, p. 185; AOC, 1888, t. IV, p. 19-20. Cf. Rocco DA CESINALE, Sto,·ia delle missioni, t. III, p. 250.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz