BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - l\USSIONARII 287 2. _:___ De methodologia mis1ionaria. 201. Argumentum. - 202. Principiur,¿ quoddam fundamentale. - 203. Normae ac regulae pro miss.ionariis Oongi et Angola,. -'- 204. Josephus a Carabantes et methodus in missionibus americanis adhibita. - 205. De medfoinae artis exercitatione. 201. - De modo apostolatum exercendi apud populos schisma– ticos et infldeles certae ratione'l ac normae vix traditae sunt bac aetate ; et ceteroquin vix tradi poterant, quandoquidem ob di– versas gentium et popolurum indolem, religionem et animi cml– turam, non una sit omnium se gerendi ratio. Regulae ac praecepta a S. Oongregatione de Prop. Fide lata servantur, quibus aliquae normae practicae adduntur ab aliquibus viris insignibus traditae. . Ex his omnibus rationem quandam seu ideam missionalis metho– dus in animo informare possumus, quae artem complectitur doctrinae evangelicae tradendae sive· instructionibus privatis et publicis sive in scholis puerorum, necnon habitudinem missio– nariorum comparate ad auctoritates ecclesiasticas et civiles, circa liturgiam seu sacrum ministerium publicum et sacramentorum administrationem, itero modum in:fidelium, haereticorum schisma– ticornmque mentem et animum inducendi ad catholicam verita– tem agnoscendam et amplectendam, et cetera huiusmodi. 202. - Principium fundamentale multiformis fecundaeque operositatis apostolicae, quaslibet theoricas regulas longe prae– cellens, nullum aliud fuisse perhibetur quam perfecta regularis vitae observantia, quam non aliter ac in provinciarum coenobiis, missionarii sub cuiuscumque coeli uatura vel latitudine magni fa– ciebant et colebant. Oblivisci unquam licebat nemini quod ante omnia missionarii erant religiosi 1·egulam .ac vitam íranciscanam profitentes ad evangelica,m perfectionem adipiscendam ; ideo illos in omnibus praelucere oportebat pietatis spiritu, máxime vero mentalis orationis exercitatione (1); insuper inesse in eis debebat (1) « Il fant observar la discipline régnlillre autant qn'il se pourra, eelon qu'elle se pra.tique dans nos hospioes, faisant deux heures d'oraison, disant les litanies ». Ita Josephus du 'fremblay ad missionarios quos an, 1630 in Marochium mittebat. cf. FRAN901s »' ANGERS, O. F. M. CAP., Histofre de la· inission des Pe1·es Oapuoins... au royaume de Maroc, p. 168, 2 ed., Rome, 1888. - « Devouo inoltre osservare (i
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz