BCCCAP00000000000000000000760

284 HISTORIA GENERAL{S ORD, FR. MIN . CAPüCCIN0RUM quosdam religiosos sodales consilium fuisse cogendi et convo– candi in Urbem missionarios Oongi, ut linguam lusitanam, qua saltem apud cultiores homines uti poterant, discereut; secus ob retardationem et moram in urbe Ulyssiponis vel ob itineris lon– gius tempus, huiusmodi studio incurnbebant. Apud missiones americanas iam ab initio operam praestabant ad ignotos inco– larum sermones dignoscendos Josephus a Oarabantes, Josephus a Nájera et Franciscus a Tauste (1); postmodum an. 1707 spe– ciali ordinatione statutum fuit ut in qualibet missionali prae– fectura designaretur locus, qui magis idoneus videretur, ad se– minarium aliquod ibi erigendum in quo novi missionarii sub moderamine ac magisterio seniorum commorarentur spatio sex mensium vel amplius, ut discere possent idioma illorum Ameri– cae populorum, simulque methodum reductionis et instructionis perciperent, et quidquid ad progressum missionis et :fidei catho– licae incrementum augendum foret fructuosum (2). In Asia autem missionarii ad praefecturam Tibetanam missi apud monachos linguam discebant, vel more et consuetudine indigenarum ute– bantur (3). 197. - Oirca examen a missionariis faciendum, an. 1707 S. Ooncilium praepositum catholicae :fidei propagandae, quod spec– tabat ad eos qui ex Ouria Romana profecturi essent, hoc nego– tium commisit tribus cardinalibus aliique praelato a secretis, adhi– bitis professoribus theologiae controversiarum collegii Urbani; quod vero ad eos attinet qui e locis extra Ouriam Romanam mit– terentur, facultas tributa fnit Nuntiis apostolicis et episcopis dioecesanis. Roe doctrinae et scientiae periculnm facere debe– bant, postquam ·ae vitae morumque integritate constasset, et an- (1) Inter normas, quas Josephns a Carabantes iuvenibns missionariis tradebat, legimus: « En llegando a la tierra, donde han de hacer ·misión, han de poner todo estudio y conato en aprender la lengua de los naturales de ella, para predicarles de modo que los entiendan ... ; y de aprender la l.,engna de loH infieles, consignen el ilustrar su entendimiento con la fe y captarles la voluntad ... Y al contrario, de no aprender los misioneros la lengua de los infieles, se signe qne no hagan caso y se r(an de ellos». Deiu iudicat modum practicnm idioma addiscendi. Cf. AOC, 1927, t. XLIII, p. 207 sq. (2) Cf. [ISIDORO FRANCISCO DE BRUSELAS], O,•denaciones, apnd NICOLAUS COR· DUBENSIS, B..evis notitia, p. 148, n. 6. (3) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia genera lis. Pars II, t. I. p. 399 sq.; infra, p. 365.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz