BCCCAP00000000000000000000760

282 HISTORIA GENERALIS ORD· FR. MIN. CAPUCCINORUM dos, ita ut singulis annis duo vel tres novi missionarii rite ades– sent ad sacras expeditiones parati. Oh eandem causam eadem in civitate iidem sodalitium instituerant ad subveniendum Congi missionibus Capuccinorum Ordini commissis. Omnia in promptu érant ad collegii fabricam erigendam, subsidia suinptuaria non deerant, professores e t magistri gratis munus obibant. De fru– ctibus autem ex huiusmodi provida institutione collectis nihil rescire potuimus neque accuratius edoceri (1). Tandem an. 1707 Olemens XI de alio in Urb~ co1legio mis– sionario erigendo cogitaverat, in quo sodales capuccini a S. Oon– gregatione de Prop. Fide ad apostolicas expeditiones destinati idoneam et proximam reciperent praeparationem ad munus obe– undum. Iamque igitur de ipso loco seligendo vel ad S. Sabae vel ad S. Bibianae satis deliberatum et actum erat ; verumta– men provinciae Romanae superiores consilio huic vebementer obstiterunt, asserentes ad optatum finem assequendum amplium Urbis coenobium su:fficere. !taque Summus Pontifex an. 1710 a proposito suo destitit ; sed insequenti anno statuit ut studio linguarum hebraicae et graecae in coenobio Urbis novi missio– narii vacarent, quas binas linguas A. Pisani, ex magistro iudaico catholicus factus magister, et Petrus Cappelli docebant (2). 196. - Eadem S. Oongregatio die 16 oct. an. 1623 novo de– creto de Unguis orientalibus addiscendis iuxta praecepta ponti– ficia iam saepe iterata, monet et mandat (3). -Magni quidem mo– menti res quae regni Dei amplificationem apud schismaticos et in:fideles populos mire adiuvat. Vix Paci:ficus a Provins ad Al– leppum an. 1626 pervenerat, cogitavit de exstruendo seminario in quo linguae orientales addiscerentur a missionariis, antequam iidem ad Persidem iter suum facerent (4) ; quae quidem linguae in provinciis Galliarum diligenter excolebantur, ut historia par– ticularis missionum proximi Orientis nos docet, testans missio– narios illa eloquia optime calluisse. J osephus Parisiensis, eorum praefectus; scribens ad secretarium S. Oongregationis an. 1630 fatetur provincias Parisiensem et Turonensem abundare concio- (1) Cf. E. DE JONGHE·ST. S1MáR, op. cit., p . 160,161. (2) Cf. AOC, 1910, t. XXVI, p. 258-268. (3) Cf. Colleotanea S. Congregationis, t. I, p. 5 1 n. 7. (4) Cf. GODEFROY DE PARrs, O. F. M. CAP., Un grand niissionnaire oublié, in Oollsct. Frano., 1935, t . V, p. 222.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz