BCCCAP00000000000000000000760

DE .ACTIONE .A.POSTOLIC.A.. - MISSIONAHII . 281 In pr1m1s Pacificus a Provins, cui nihil erat antiquius qm:1m regni Ohristi ampUficatio, seminarium Lutetiae Parisiorum insti~ tuere conabatur ad praeparandos missionarios in Africam et Americam profecturos; an. 1641 omnia in promptu erant ut. illud erigeretur, scilicet subsidia necessaria collecta, facultas a rege christianissimo iam data, etc.; attamen idem Pacificus ad missionem Antillarum_an. 1645 destinatur, ideoque prius pro– positum a-d felicem exitum perducere non potuit. Nullis tamen obstaculis praepeditns, annis 1646-1647 consilium suum iternm prosecutus est; siquidem S. Oongregatio de Prop. Fide die 17 decembris an. 1647 commendabat missíonem Oapuccinorum Ame– ricae septentrionalis et P. Pacificum a Provins, dictarum roissio– num praefectum, qui coUegium missionariorum Oapuccinorum construere intendit in parvula insula Sanctorum nuncupata, ex qua postea facile erit illis, Unguis illarum regionum edoctis, om– nia missionis curo fructu in insulis vicinis ac in eadem America _ exercere (1). Mens eí erat etiam totam insulam Sanctorum su– premae Pacifici iurisdictioni committere sub protectione regís · Galliarum. At nunc quoque spes eum fefellit, et nihil actum est. Circa finem saeculi XVII iam Jaudatus Fortunatns a Bono– nía exposuit S. Oongregationi quoddam programma ut missio– narii in Oongum profecturí immediate ante iter specificam prae– parationem sibi compararent"; quamobrem opportebat ut ipsi quodam determinato tempore Roma.e commorarentnr, ut linguam lusítanam addiscerent, dialectícae ac tbeologiae moralis studiis vacarent, animi bonam naturam et indolem firmarent, viam ac rationem missionem moderandi discerent, videlicet quomodo sa– cramenta minístrarent, maxime baptisma et communionem, prae– scriptos ritus ac caeremonias accurate cognitos haberent, pari– terqne neophítorum nomina in apposito albo referendi rationem díscerent, et alia huiusmodi (2). Item an. 1691, suadentibus et cooperanUbus Michaele Angelo a Neapoli et Hieronymo a Sorrento, canonicus .Antonius a S; Felice instaurare conatus est Neapoli collegium quoddam ad instar collAgii Urbani de Propaganda Fide -Urhis ad iuvenes míssionarios cuiuscumque religiosi Ordinis et nationis instruen- (1) Cf. Rocco DA CESINALE, Btoria ilelle missioni, t. III, p, 686 ¡ CANDIDE DE NANT, op. cit., p. 217, 265 sq,, Paria, 1927. (2) Cf. E. DE JoNGHB-ST. SIMAR, op. oit., p. 73-76.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz