BCCCAP00000000000000000000760

280 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM Qui sacerdotali dignitate non essent insigniti, missionarii esse non poterant, quoniam sacerdotium necessarium omnino erat ad munus missionariis apostolicis commissum explendum; quapropter, si fratres laici ad officia missionibus praestanda de– stinabantur, licentia non a S. Congregatione de Prop. Fide, sed a suis cuiuscumque superioribus regularibus erat petenda et obtinenda (1); immo ipsi excludebantur a viaticis largitionibus recipiendis, qnas eadem S. Congregatio pro itinere et quotidiano victu missionariorum faciebat (2). Circa annum 1687 Fortunatus a Bononia proposuerat S. Congregationi ut fratres laici ad mis– siones proficisci cupientes sedulo examinarentur circa firmam corporis valetudinem morumque integritatem (3). 195. - Ad praeparationem remotam missionariorum spectant ea quae de ordinario curriculo studiorum dicta sunt (4). Insuper quae alibí monuimus de studio controversiarum, non solum mis– sionarios ínter haereticos respiciunt, verum etiam illos qui schi– smaticos et infideles erudire satagunt (5) Procurator generalis S. Congregationem certiorem faciebat an. 1624 quod in coeno– biis Parisien~i et Aurelianensi florebant studia controversiarum a Gregorio XV praescripta (6). Praeterea quaedam conamina specialia tentata sunt ad aptio– rem istiusmodi praeparationem missionariis tradendam, quae tametsi fere semper penitus irrita evaserunt, nibilominus huius– modi negotii vim ac momentum praecipuum luculenter osten– dunt, quamobrem digna sunt ut obiter saltem singula memo– rentur. et reliqnos orones P. Proonratori generali Ordinis et S. Congregationi "· Cf. BC, t. VII, p. 183. (1) « La Saora Congregn.oión no concede a los legos el ser missionarios, siendo necessario el sacerdocio». Epist. Frano, Ingoli ad provinoialem ministrnru provin– oiae Baetioae die 22 aug. 1645. Cf. NIC0LAUS C0RDUBENSIS, Brevis notitia, p. 58, (2) Ita deolaratum est oooasione itineris missionariornm ad- Tibet an. 1704. Cf. CLEMENTE DA TERZ0RIO, Le missioni dei Minori Cappucoi11i, t. VIII, p. 186, nota. (3) Cf. E. DE JoNGHE·ST.SIMAR, ..d.rchives congolaises, p. 73, Bruxelles, 1919. Attamen nemini ignorare lioet quanta ipsi laioi feoerint in bonum missionum. In ipsa missione Congensi eximiam aooepernnt laudem duo fratres laioi, soil. Franoi– sous a Lioodia et Andreas a Bnrgio. (4) Cf. MELCHIOR A P0BLADURA, Historia generaZiB. Pars II, t. I, p. 282 sq. (5) Vide supra, p. 169, 222. (6) Cf. CANDIDE DE NANT, Pages glorieuses de l'~pople ca11adienne, p. 117.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz