BCCCAP00000000000000000000760

276 HISTORIA. GENERA.L1S ORD. FR. MIN. CA.PUCCJNORUM concedat erga religiosos praedictae missioni (Oumana et Los Llanos) a rege catholico destinatos et destinandos, quam sicuti ipsius Maiestatis nomine ut praefectus gubernat, ita Rmae. P. V. nomine possit gubernare et de rebus necessariis tam spiri– tualibus quam temporalibus opportune ... providere » ; quae omnia ille concessit, « pro eo quod ad Nos pertinet », die 25 maii an. 1671. Oeterum ut gube:mium :firmius stabiliretur, patres vo– cales eiusdem provinciae Baeticae in comjtiis genera1ibus illius anni approbationem petierunt in futurum tempus valituram, quae revera decreto defi.nitorii generalis die 16 iunii an. 1671 lato concessa est. Igitur minister provincialis Baeticae commis– sarii generalis omnium missionum Americae hispanicae munere fungebatur, praefectos et vicepraefectos nomina,bat iuxta nor– mam supra descriptam vel a missionariis electos confirmabat, et ita porro. Singulis trienniis commissarins generalis, qui erat provincia.e Baeticae minister, ab officio vacare debebat ; quamobrem Ilde– phonsus a Oaesaraugusta, ut melius regimini missionum consu– leretur, postulavit ut munus esset perpetuum ; attamen Hispa– niarum rex, firmo stat uto an. 1662, denuntiavit ministro gene– raU Bernardino ab Arezzo die 27 aug. an. 1692 ut in posterum ad deplorata incommoda vitanda, nomin~retnr insuper procura– tor generalis missionum Indiarum ad arbitrium ministri gene– ralis selectus in provincia Baetica ad septennium, qui Hispali degat, negotia missionum suscipiat et commissario generali eadem denuntiet; praeterea archivum missionum componatac digerat(l). Incommoda vitanda nihilominus perstabant; idcirco die 11 iun. an. 1699 rex statuit ut munus procuratoris generalis esset per– petuum totamque per vitam protraheretur, ita nt nuUo praetextu vel causa, inconsulto rege, idem procurator amoveri ab oft'icio posset (2). 193. - Ut iam innuimus, Olemens XI voluerat unum pro- (1) Cf. Alegación dei del'echo, cit. ; NICOLAUS CORDUBENSIS, op. cit., p. 118 Bq., n. 131 sq.; n. 141 sq. j l<'ROILAN M, DE RIONEGRO, M-isiones de los Padres Gapu• chinos, p. 31 sq., IDEM, Orígenes de las n,isiones de los Oapuchin,os e.11<Á.nié1·ioa, p. 25, 38, Pondevedra, 1931; Regestmn bnllm·ii, n. 1625, 1669, in AOO, ñHM, t. X, p. 109, 150. (2) Cf. Regestiw, b,nlla1·-ii, n. 1669, in AOC, 1894, t. :i¡:, p. 150 j AMBROSIO DE V ALENCINA, O. F. M. · CAP, Roseña histórica de la provincia capuchina de A ndaluoía, t. V, p. 222-38, Sevilla, 1908.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz