BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - MISSIONES 275 missionum, facultatem eisdem conceditnominandi vicepraefectum in loco missionis residentero; alias vero, uti -in missione Congi accidebat, ipsa S. Oongregatio vicepraefectos nominabat. In mis– sionibus proximi Orientis provinciis Galliarum coromissis huius– modi vicepraefecti vocantur custodes, qui revera eligebantur a praefectis se·d confirmabantur a ministro generali, saltero primo tempore institutionis a Josepho Parisiensi factae (1), qui eorum auctoritatero aperte statuit, eisque quatuor consiliarios assignans eodem modo rí.oroinatos. De spatio temporis pro munere custo– dum initio nihil statutum est; missionarii custodiae Aleppi circa annum 1647 petierunt ut non essent perpetui, sed triennales (2) ; ab anno autem 1685 statutum est ut ipsi remanerent in officio ad sexennium (3). Praeterea in Indiis occidentalibus una cum praefecto missionum duo coniudices eligebantur, qui ad instar definitorum provinciarum, illi adessent, illumque adiuvarent (4). 192. - Dum administratio missionum Aroericae hispanicae illustratur, praetereunda non sunt earundem commissarii et procuratoris generalis officia. Profecto suo regio diplomate ( Cé– dula Real) die 26 oct. an. 1662 rex commissarium generalero missionum Indiarum occidentalium nominavit ministrum pro-· vinciae Baeticae, cuius esset illis prospicere ac providere nec non Oonsilium Indiarum certius f.acere de religiosis ad eas destinandis. Porro minister provincialis mox (30 inlii an. 1663) de sua nominatione monuit ministrum Ordinis generalero, qui litteris die 4 februarii an. 1664 datis oronia probavit, eum tamen admonens ut procuratorem generalem quoque de negotio cer– tiorem faceret, ut ipse omnia S. Oongregationi de Prop. Fide referret. Postmodum patres vocales provinciae Baeticae iterum approbationem petierunt in capitulo generali an. 1667, at quam– vis illam obtinuissent, tamen superiores provinciae ancipites haerebant ; quapropter minister provincialis J osephus a Campos an. 1671 ad supremum Ordinis moderatorem quaestionem diri– mendam detulit ita scribens : « tamen ut res spirituales inoffenso pede agantur, humiliter exposcit ut Rma. P. y. suas vices illi (1) Cf. Rocco DA CESINALE, Stoi·ia delle misBioni dei Oappuooini, t. III, p. 99 sq. ; CLEMENTE DA TERZ0RIO, Le niissioni dei Minori Oapp110oi11i, t. II, p. 66-68. (2) Cf. AOC, 1927, t. Xr,III, p. 255. (8) Cf'. CLEMENTE DA TERZomo, loo. oit., p. 68. (4) Cf. NIC0LAUS C0RDl;BENSIS, op. cit., p. 143 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz