BCCCAP00000000000000000000760
274 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM moderari · donec successor aliquis designatus et electus adve– niat (1). Praeter facultates et privilegia communia, adduntur aliquando alia specialia. Sic praefecto Tibetanae missionis concessit Bene– dictus XIV (Religionis ~elus, 13 sept. 1752) facultatem admini– strandi sacramentum confirmationis « ad viginti anuos duntaxat intra limites suae missionis seu praefecturae, donec necessitas id postulaverit, videlicet donec aliquis catholicus episcopus in illis partibus habeatur » (2) ; idemque privilegium concessum est die 12 sept. an. 1752 ad decennium praefecto Moscoviae (3). 190. - Praefecti alio atque alío tempore eligebantur secun– duin diversas missiones ac secundnm electionis alium et alium modum. S. Oongregatio ministros provinciales, qui o:fficium prae– fecti gerebant, eos ad quinquennium vel quadriennium nomi– nare solebat. lude difficultas, quia munus provincialatus ad tres anuos protrahitur; quapropter in comitiis generalibus discussum est utrum exspirante o:fficio provincialatus, munus praefecti pe– nes ipsum maneret an ad novum transiret. Responsum est ta– men servandum esse tenorem facultatis S. Oongreg-ati<;mis. De facto praefectura renovatur singulis tribus annis, etsi decretum :fiebat ad quadriennium ; procurator generalis de novo electo mi– nistro provinciae S. Oongregationem monebat, quae titulum et facultates conferebat, seu transmittebat (4). In Tibet et in Geor– gia praefectus missionum nominabatur ad decennium; in Congo autem, in insula S. Thomae, in Brasilia et in Moscovia ad sep– tennium; in Tunetis regione ad qninquennium (5); praefecti mis– sionum Americae hispanicae ad trienninm ; minister vero pro– vinciae Navarrae pro missione in Maracaibo constituta ad de-. cennium facultates et privilegia accipiebat (6). 191. - Qnandoque nominantur alii qui ceu vicarii praefecto absente su:fficiuntur, atque vicepraefecti vocantur, et hi cum iisdem. iuribus et facnltatibus missiones modemntur; nam S. Oongregatio dum moderatores provinciales constituit praefectos (1) Cf. ibidenb, t . I, p. 53, n. 165 (2 mart, 1666). (2) Cf. BC, t. VII, p. 266. (3) Cf. BC, t. VII, .p. 279. (4) Cf. AOC, 1891, t. VII, p. 359, n. 81 j 1905, t. XXI, p. 371. (5) Of. AOC, 1905, t. XXI, p. 371 sq. (6) Cf. AOC, 1905, t. XXI, p. 372.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz