BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTlONE APOSTOLICA. - MISSIONES 273 tres sibi commissos omnem auctoritatem et facultatem, quam generalis minister habere dignoscitur » (1). Quod idem est ac si ita statuatur: missionarii ipsi praefectum eligunt, qui nomine regis Hispaniarum missionem moderatur. Animadvertendum est hoc ius particulare non semper in morem fuisse inductum. Iam vidimus S. Oongregationem elegisse praefectum in missione Da– riensi an. 1646 et in missione Cumana an. 1667 ; insuper per aliquot anuos praefecti huius ultimae missionis eligebantur a commissario generali missionum, quam consuetudinem probavit quoque definitorium generale an. 1671; at cum postea an. 1689 laudatus commissarius generalis missionum regio decreto obti– nuisset ut huiusmodi electiones ipsi reservarentur, missionarii postularunt ut bulla Hadriani VI sarta tecta servaretur, ius eli– gendi praefectum sibi vindicantes (2) ; atque revera ita ordina– tioni bus generalibus an. 1707 decretuni est (3). 189. - Igitur extra inris regii patronatus territorlum prae– fecti missionum a S. Congregatione de Prop. Fide nominantur; facultates vero ac privilegia a tribunali S. Officii ipsi accipiunt, eaque vel ex integro vel ex parte omnibus simul vel singulis identidem subditis communicare possunt (4). An. 1633 mihister generalis postulavit ut praefecti iam facti cum eorum missiona– riis essent in omnibus et per omnia superioribus generalibus pro tempore subiecti ; attamen S. Oongregatio respondit huic negotio iam provisum esse decreto lato de subiectione missio– nariorum, ab eoque minime recedendum fore circa remotionem, quam minister generalis sibi ipsi vindicabat (5). Praefecti sunt veri superiores, qui procuratori generali obediunt (6); tenentur sedem habere in locis ipsis missionum (7), missfonemque in loco (1) HADRIANUS VI, Expor1i NobiB (10 maii 1522), in FUOILAN M. DE RIONEGRO, Misiones de los Padres Cap1ichin~a, p. 11-12, Pondevedra, 1930. (2) Cf• .d.legación del derecho, loe. cit. (3) Cf. NICOLAUS COUDUBENSIS, op. cit., p. 143 sq. (4) Faonltates et privilegia fere eadem snnr., quae praefeotis missionmn inter haeretioos oommnnioabantar. Vide supra, p. 178. Textns ·raonltatam, qnae an. 1647 praefeoto missionis Dariensis oonoessae sant legitnr apnd FROILAN M. DE RIONE· GRO, op. cit.. p. 13-15. (5) Cf. OANDIDE DE NANT, op. cit., p. 147, nota 2. Deoretam de snbieotione et remotione missicinario1·nm enaoleatar supra, p. 169. (6) Cf. Colleotanea B, Cong1·egationiB, t. II, p. 477, n. 2250 (2 . oot. 172_4). (7) Cf. ibidein, t. I, p. 30. n. 100 (28 ian. 1644). 18 - HiBtoria uenera!is • III.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz