BCCCAP00000000000000000000760
272 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM praefecti missionum electi sunt. In gallicis autem missionibus res paulo aliter se habuit. Mortuo Josepho du Tremblay Pari– siensi (1638) (1), eius collega Leonardus item a Lutetia Parisio– rnm cui in solidum munns praefecti competebat, postulavit a S. Oongregatione ut praecipuam missionum curam assumerent ministri provinciales cum defi.nitoribus; at non statim obtinuit ut ipsi :fierent praefecti. Tandem an. , 1647 S. Oougregatio an– nuit ut .moderatores provinciarum praefecti missionum consti– tuerentur, idque non o:fficii quidem nomine sed nomine proprio, ita ut illis toties novos su:fficete oporteret, quoties novi elige- . rentur ministri provinciales (2). Ad Hispaniam quod attinet non ubique eadem norma servata est. In missionibus africanis eadem servatur ratio, quam modo exposuimus, nempe ministri provinciales sunt missionum prae– fecti, quos quidem S. Oongreg·atio nominat nomine proprio et non o:fficii, ut iurisdictiones utriusque muneris non confussionis periculum patiantur. In missionibus vero americanis illa viget ratio, quam Hadrianus VI iamdiu statuit his verbis: « Ne prae– fati fratres (missionarii) sint velut oves errantes absque pastore, statuimus et ordinamus, ut ex ipsis valeant et debeant eligere duos vel tres, vel plures, qui in dictis terris eis praesint, eo modo quo eisdem, seu eorum rnaiori parti melius visum fuerit ; qui sic electi per triennium, aut aliud maius vel minus tempus it1Xta suas constitutiones, prout in Hispania :fieri consuevit, prae– lationem huiusmodi habeant et non ultra nec alias, maneantque orones semper in obedientia generalis ministri et capituli gene– ralis ... ; volumus ac tenore praesentium concedimus ut fratres qui pro tempore assumentur ad regimen aliorum fratrum in praedictis terris Indiarum, habeant in utroque foro super fra- (1) Cf. Rocco DA CESINALE, Storia deUe niissioni, t. III, p. 103-104; HILAIRE DE BARENTON, La Jh-ance catholiqiw en Orient, p. 75-77, París, 1902. (2) « Y porque la S. Congr. por no confundir su jurisdiooión oon la de los su– periores de las Religiones, ordena que las prefecturas de las missiones se despa– ohen sub nomine proprio et non sub nomine offioii, quando se elige el nuevo pro– vincial, teniendo aviso la S. Congr., elige por prefeoto el nuevo; y llegando el despaoho, oesa la autoridad del viejo; y assi no se oonfunden las jurisdicoiones, y se oargan las miseiones a las provincias y sus deflnitor.ios ». - E pistola seoreta– rii S. Congr. Franoisoi Ingoli ad ministrum provinoialem Baetioae (3 iul. 1645), in NICOLAUS CORDUBENSIS, o. F. M. CAP., Brevis notitia alniae Cap1woi1101·1tnt. . • baethicae provinciae, p. 56, Mediolani, 1889.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz