BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - MISSIONES 271 igitur consuetudo invaluit ut negotia quaevis ad missiones spec– tantia unice a procuratore generali Ordinis nomine ipsius su– premi moderatoris auctoritate apud S. Congregationem pertrac- · tarentur (1). Ineunte vero saeculo XVIII Clemens XI missio– num curam committere speciali procuratori missionum deside~ , rabat; sed Timotheus a la· Fleche, cui hoc munus committen– dum esset, considerans difficultates quae praesertim ex parte fratrum italicorum sibi oriri poterant, delatum munus accipere renuit; idcirco quaestiones missionales ut antea sub potestate steterunt procuratoris generalis Ordinis (2). 188. - Hac aetate missiones communi vocabulo appellantur praefecturae, quia praefectus illas moderatur (3); earum con:finia seu limites non adamussim determinantur; neque certus nume– rus aut missionarioruru aut stationum necesse erat ut de:finire– tur ad praefecturam constituendam. Patres vocales in comitiis generalibus an. 1633 habitis obtinuerunt a S. Congregatione ne crearentur praefecti ubi essent coe:p.obia canonice constituta, sed in his tantum locis illi constituerentur, ubi Ordo nondum intro– ductus esset et ·in quibus aliqui fratres ratione missionum com– morabantur (4). Circa designationem personae huiusmodi officio prae:ficiendae multum disputatum est in particulari S. Oongregationis coetu die 13 iul. an. 1635, utrumne scilicet praestaret ipsos ministros provinciarum constituere pra_efectos missionum, an alios religio– sos sodales ad id munus eligere ; sed quum de hac re concors sententia obtineri non posset, statutum est die 21 augusti eiusdem anni in singulis casibus providendum esse « prout missionum profectui expedire videbitur > (5). Ita facturo est. Quod ad mis– siones attinet Italiae Oapuccinis concreditas, forsitan quia mis– sionarii non ex una sed ex multis simul provinciis seHguntur~ paucis exceptis casibus, ministri provinciales in actu nunquam (1) Cf. CANDIDE DE NANT, Pages glorieuses de l'épopée canadienne, p. 146-148. (2) Cf. TIMOTHEJll DE LA FLÉCHE, Memoires, P• 58-59, ed. UBALD D'ALENQON, París, 1907. Apud Minores Conventuales munus proouratoris generalis missionum instituitur an. 1747. Cf. G. ABATE, O. F. M. CoNv., I Proournto,·i g6ne1·ali per le niisBil>ni dei FF. MM. Convontuali, in Misoellanea Franc., 1930, t. XXX, p. 118-124. . (3) Yide supra, p. 177-179. (4) Cf. CANDIDE DE NANT_, loo. cit. (5) Cf. CANDIDE DE NANT 7 op. cit., p. 149-150. Affe,ruutur textus dooisionum S. Congregationis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz