BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE Al'OST, )LICA. - MISSIONES 269 silium Indiarum admittere neque ratam habe1·e voluit missionem a S. 0ongregatione erectam et alumnis provinciae Valentiae an. 1646 commissam ad ripas fluminis Marañou et Amazonas, quia auctoritatem illi recusabat veJuti iuri patronatus contrariam (1). Simile quid accidit comparate ad missionem Dariensem eodem anno religiosis sodalibus provinciae 0astellae concreditam, quae admissa quidem est, sed ea . conditione ut missionarii nomine consilii Indiarum, minime vero S. 0ongregationis, essent desti– nati (2) . Addendum tamen est quod missionarii hispani qui pa– tronatus legem et disciplinam observabant ad actionem missio– nariam evolvendam, normis et pra,escriptionibus S. 0ongrega– tionis de Prop. Fide in quantum poterant se adiungebant. Porro eadem S. 0ongregatio decreto diei 9 maii an. 1667 Laurentium a Magallón praefectum missionum in provinciis 0umanae, Ca– racas et alibí in Indiis occidentalibus deputavit ad decennium (3); item an. 1666 Romam advenerat ven. Josephus a 0arabantes ut ipsam S. 0ongregationem certiorem faceret de statu illarum missionum (4) ; curo vero illo t empore minister provinciae Bae– ticae regio decreto iam nominatus esset commissarius generalis missionum in America, dein venerabilis servus Dei de hac re ministrnm generalero monuit, a quo consilium accepit ut de his omnibus negotiis S. 0ongregationem iterum certiorem faceret (5). Fatendum est tamen quod circa regimen et admnistrationem missionum Indiarum occidentalium haec S. 0ongregatio mini– mam aut nullam vim exercere potuit. 2. - De missionibus compa:rate ad Ordinem 187. Q,uonam modo missiones minist1·0 generaU subiectae sint. - 188. De pmefectis missionum. - 189. Eorum designatio . - 190. De illorum facultatibus et p1·ivilegiis. - 191. Otficii tempus. De vicepraefectis. - 192. De generaU Ame1·icae hispanicae missionum commissa1·io et pro- (l) Cf. FR0ILAN DE RIONEGR0, 0. F. M. CAP., Origenes do las misiones de los PP. Capuchinos en Ániérioa, p. 1-3. Pontevedra, 19Sl. Vide injra, p. 393. (2) Cf. FR0ILAN DE RIONEGR0, op. cit., p. 5 sq. Vide infra, p. 395. (3) Cf. BC, t. VII, , p . 338. (4) Cf. BC, t. VII, p, 339; BALTASAR DE LODARES, Los Fmnciscanos Oapuahi, nos en Venezuela, t. II, p. 35 sq, Caracas, 1930; t. III, ·p. 169-183, Caracas, 193L (5) Vide i,nfn1, p. 398.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz