BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA, - MISSIONES 267 rante ac saec. XVII ineunte varia conamina facta sunt, quae felicem habuerunt exitum ob S. Oongregationem de Propaganda Fide institutam auctoritate Gregorii XV, qui tredecim patribus cardinalibus, itemque . duobus praelatis _proprio cuiusque scriba adiecto, « negotium propagationis fidei commisit et commenda– vit » (1). Itaque mense ianuario an. 1622 his orirnibus sociis prima vice in congregationem convenientibus, ídem Summus Pontifex sua const. apostolica Inscrutabili (22 iun. 1622) providum eius– modi Consilium canonice erexit et definite instauravit. 184. - Huius S. Oongregationis officia Gregorii XV aposto– lica constitutione manifeste sic signi:ficantur: « Omnia et singula negotia ad fidem in universo munrlo propagandam pertinentia adnoscant (membra S. Oongregationis) et tractent, et graviora... ad Nos referant; alía vero per se ipsos decida,nt et expediant pro eorum prudentia. Missionibus omnibus ad praedicandum et docendum evangelium et catholicam doctrinam superintendant, ministros necessarios constituant et mutent » (2). !taque penes hanc S. Oongregationem ius est missiones singulas assignandi, missionarios circa ,mores et doctrinam sive per se sive per alios adprobandi et litteris commendatitiis munitos ad missiones de– stinandi vel .ab eisdem eos revocandi, praefectos nominandi, ope et sumptihus actionem missiona~iam adiuvandi, et uno verbo multa dicamus, quidquid ad bonum regimen et fructum conferre potest, sive monita impertiendo, sive dubia solvendo, singula pro rerum adinnctis diversisque temporum necessitatibus oppor- . tuna procnrandi. 185. - Inter praecnrsores huius salutaris institutionis mis– sionariae, eiusdemque inter instructores et administratores haud exiguas habuerunt partes Ordinis nostri alumni; quod vero ma– ximi est momenti, primum dederunt eidem Sacro Oonsilio mar– tyrem, quandoquidem S. Fidelis a Sigmaringa ab eodem niis– sionarius apostolicus in Raetiam missus proprium effudit san– guine'rri pro ecclesiae ac veritatis catholicae iuribus tuendis die 24 aprilis eiusdem anni 1622. Insuper Oherubinus a Maurienne (t 1610), apostolus missionis Tononiensis in Sabaudia, ínter (1) Cf. Colleotanaa S. Congregationis, p. 1, n. l. Textus oonst. buorutabiU ligitur ibid., p. 2, n. 3. (2) Cf. ibid. 1 p. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz