BCCCAP00000000000000000000760

264 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM religiosi sodales sive a suis superioribus sive a S. Congrega– tione de Propaganda Fide lit teras obedientiales certatim postu– labant ; quapropter facturo est ut aliae quoque missiones in Africa tum septentrionali tum occidentali mox sumerentur, at– que fundamenta iacerentur missionum americanarum, quae post dimidium saec. XVII numero missionariorum ac salutifero ani– marum fructu splenduerunt in Brasilia primum ac deinde in Novae Granatae proregn,>, id est in coloniis Lusitaniae et Hispa• niae subiectis, ubi regium patronatus ius vigebat. Pariter missiones in proximo Oriente a Fratribus Capuccinis Galliarum erectae motum missionalem ubique excitarunt, seu potius motum iam concitatum palam protulerunt. Et sane e: un– dique fratres Ordinis diversarum provinciarum et nationum, im– plorato principum fa.vore, praetextu missionis aut peregrinatio– nis ad Sancta Loca in Orientem proficisci contendunt, emen– dicata liceiltia a S. Congregatione, aut a R. P. Procuratore nostro, aut etiam ab Illmo. card. Protectore >. Attamen J ose– phus du Tremblay Parisiensis, cuius ista verba sunt ad ean– dem S. Congregationem de Prop. Fide conversa die 12 iun. an. 1629, omnibus aliis viam praeclusit, obtinuitque ut nonnisi Fratres Capuccini ga.lli ab eodem selecti et approbati illuc mitterentur (1). Nihilominus animorum inflammata vis et impetus cohiberi non poterant; itaque, superioribus Ordinis efilagitantibus, in– staurantur quoque missiones in America septentrionali, in insu– lis et in Brasilia, praeterquam quod alii missionarii in plagis occidentalibus Africae sacris ítem excursionibus operam dabant. !taque saeculo nondum elapso a missionibus capuccinis apud gentes in:fideles instauratis, missionarii Ordinis ubique terrarum innotuerant, quippe qui in Europa, in Africa, in Asia et in Ame– rica, multiplicatis stationibus et praefecturis, animosi evangelii praecones iamd:udum effecti clari ferebantur. Missionarii fere omnes ex provinciis Galliae, Hispaniae et Italiae electi sunt (2). (1) Cf. L. DEDOUVRES, Politique et ap6trs. Le p¡re Joseph de Parí,, t. II, p, 25, París, 1932. (2) Recte enim Dionyains Carli a Piaoenza (of. 1l moro trasportato a Van,zia, p. 24, Bassano, 1687) animadvertit: « Quanto alli tedeschi e tiam111inghi hanno assai chs /are a casa loro».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz