BCCCAP00000000000000000000760

258 HISTORIA. GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUlll oraculis catholicae ecclesiae caeca obedientia se submitterent, et ab eis caverent qui « non verentur cum publice, tum privatim, scissuram gallicanae ecclesiae minitari, quaerentes eam abscin– dere gladio disse.nsionis a Romana Ecclesia », qui insuper « loco submissionis debitae romanis decisionibus novas semper contra Ecclesiam seditiones cogitent ... in dies fabricando subtiliores technas pene infl.nitis suis epistolis, libellis, colloquiis, parallelis in:fidelibus, quibus indefesse fatigant et conturbant publicum » (1). Quod ut melius assequeretur Paulo Lugdunensi, de quo mox redibit sermo, vires addidit et consilia ad serpentes errores ca– lamo debellandos. Imo speciales laudes Olementis XI ( Quos fra– ternitatis, 20 dec. 1716) meruit, quia non solum :firmiter con– stanterque erga S. Sedem submittebatur, sed etiam « strenuani sedulamque navabat operam, ut alii quoque ad praestandam Apostolicae Sedi debitam obedientiam adducantur » (2). Et revera postquam card. de Bissy, episc. Meldensis, publico instrumento constitutioni Unigenitus adhaesit, dux Aurelianensis Philippus, qui tune temporis Galliam moderabatur, litteris ad universos praesules regni dimissis {17 aug. 1717) hanc adhae,sionem repro– bavit; sed strenuus decertator episcopus Grassensis praelaudato duci Aurelianensi aptum dedit responsum (3). Oarolus d'Espinosa, comes de Riboncourt, prov. Flandro– Belgicae alumnus, post 20 anuos apostolatus in Hollandia, an. 1722 episcopus Tricalensis designatur, et au. 1728 ad sedem Antverpiensem transfertur; observantiam bullae Unigenitiis pro– movit, et abbatem illam subscribere renuentem cum duobus eius subditis e monasterio, qnod ut Visitator Apostolicus invi– serat, deiecit (4). Pari cum zelo Angelus Bruxellensis (t 1722), co– mes de Ognyes et d'Estrées, episcoptts Ruremondensis et primas Geldriae, qui pariter in Hollandia :fidem catholicam propaga- (1) Cf. Epistola eius ad olerum (24 iul. 1714), in BC, t. I, p. 148-149, (2) Cf. BC, t. IV, p. 61. Operae pretium erit haeo alia verba ex citato brevi pontificio haurire: « Et sane praeolara antehao a Te acoepimus argumenta ... ; agnovimus enim in eis Te non modo firmius in dies atque oonstantius inhaerere illi erga Snpremam B. Petri Cathedram sobieotioni atqne observantiae, quam ab . institutis sacrae Nobisque acceptatissimao Capucoinorum familine olim hansisti ». (3) Cf. Reponse de Monaeígnrnr l'éveque de Grasae ii Monaeigneur le Régent (4 sept. 1717). S. l. n. d.; Rocco DA CEi:nNALE, op. cit., t. II, p. 390. (4) Cf. BC, t. I, p. 181-182.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz